Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): universalis

universalis, e

a) allgemein, synonym mit communis (← sub b) und generalis (← sub b), der Gegensatz zu individualis, particularis (←), singularis (← sub a) und specialis (← sub b): universale et commune idem videntur, trin. 1. 1. 3 a; in divinis est accipere commune et proprium, quamvis non sit accipere universale et particulare, 1 sent. 13. 1. 3 c; vgl. ib. 19. 4. 2 c; universale est, quod est aptum natum (von Natur aus geeignet) de pluribus praedicari, 1 perih. 10 a; hoc enim dicitur universale, quod natum est multis inesse et de multis praedicari, 7 met. 13 b; vgl. Aristoteles: De interpr. 7, 17. a. 39 sq.; universale non hoc modo hic accipitur, prout omne, quod praedicatur de pluribus, universale dicitur, secundum quod Porphyrius determinat de quinque universalibus (→ sub b); sed dicitur hic universale secundum quandam adaptationem vel adaequationem praedicati ad subiectum, cum scilicet neque praedicatum invenitur extra subiectum, neque subiectum sine praedicato, 1 anal. 11 a; illud enim universale dicimus, quod est semper et ubique. Quod quidem non est secundum viam affirmationis intelligendum, quod hoc sit de ratione universalis aut eius, quod est universale, quod sit semper et ubique. Si enim esset de ratione eius, quod est universale, esse semper et ubique, puta de ratione hominis aut animalis, oporteret, quod quodlibet singulare hominis aut animalis esset semper et ubique, quia ratio hominis et animalis in quolibet singularium invenitur. Si vero esset de ratione ipsius universalis, sicut de ratione generis est, quod contineat sub se species, sequeretur, quod nihil esset universale, quod non semper et ubique inveniretur; et secundum hoc oliva non esset universale, quia non in omni terra potest inveniri. Est ergo hoc intelligendum per modum negationis seu abstractionis, quia scilicet abstrahit ab omni determinato tempore et loco. Unde quantum est de se, sicut invenitur in quolibet, in uno loco vel tempore, sic natum est in omnibus inveniri, 1 anal. 42 b; vgl. th. I. 16. 7 ad 2; 46. 2 c; universale fit per abstractionem a materia individuali (→ materia sub c), th. I. II. 29. 6 c; vgl. 2 phys. 3 e & f; quantum ad id, quod rationis (Vernunft) est, universalia magis sunt entia, quam particularia. Quantum vero ad naturalem subsistentiam (Existenz in der Natur der Dinge), particularia magis sunt entia, quae dicuntur primae et principales substantiae, 1 anal. 37 f; universale dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum quod natura universalis consideratur simul cum intentione (Beziehung) universalitatis, . . . ut scilicet unum et idem habeat habitudinem ad multa . . . Alio modo potest considerari quantum ad ipsam naturam, scilicet animalitatis vel humanitatis, prout invenitur in particularibus, th. I. 85. 3 ad 1; vgl. ib. I. II. 29. 6 c; 7 met. 13 b; log. I. 1; est triplex universale, quoddam, quod est in re, scilicet natura ipsa, quae est in particularibus, quamvis in eis non sit secundum rationem (Beziehung) universalitatis in actu; est etiam quoddam universale, quod est a re acceptum per abstractionem, et hoc est posterius re; . . . est etiam quoddam universale ad rem, quod est prius re ipsa, sicut forma domus in mente aedificatoris, 2 sent. 3. 3. 2 ad 1; vgl. 1 sent. 2. 1. 3 c; 19. 5. 1 c; univ. 1 & 2.

Zu abstractio universalis → abstractio sub c; zu abstrahere u. → abstrahere sub I c); zu agens u. → agens; zu apprehensio u. → apprehensio sub b; zu bonitas u. → bonitas sub a; zu bonum u. & u. simpliciter → bonus sub c; zu causa u. → causa sub b; zu cognitio u. → cognitio sub b; zu cognoscere in u. → cognoscere sub b; zu communitas u. → communitas sub a; zu conceptio u. → conceptio sub d; zu consideratio u. → consideratio; zu definitio u. → definitio sub b; zu demonstratio u. → demonstratio sub c; zu distributio u. → distributio sub a; zu effectus u. → effectus; zu elementum u. → elementum sub c; zu ens u. & in u. → ens; zu enuntiatio u. → enuntiatio sub b; zu esse u. → esse; zu finis u. → finis sub b; zu forma u. → forma sub b; zu habitudo u. → habitudo; zu ignorantia u. & u. iuris → ignorantia sub a; zu incommunicabilitas u. → incommunicabilitas; zu instantia u. → instantia sub a; zu intelligibile u. → intelligibilis sub b; zu intentio u. → intentio sub c; zu iudicium u. → iudicium sub a & c; zu lex u. → lex sub a; zu locus u. → locus sub b; zu natura u. → natura; zu opinio u. → opinio; zu ordo u. → ordo sub a; zu perfectio u. → perfectio sub b; zu potentia u. → potentia sub b; zu potestas u. → potestas sub c; zu praedicare de u. → praedicare sub b; zu praedicatum u. → praedicatum sub a; zu principium u. & primum u. → principium; zu propositio u. → propositio sub b; zu prudentia u. → prudentia sub b; zu ratio u. → ratio sub b, c, k & m; zu regimen u. → regimen; zu res u. → res; zu resurrectio u. → resurrectio; zu sapientia u. → sapientia sub a; zu scientia u. → scientia sub a; zu scire in u. → scire sub a; zu similitudo u. → similitudo sub a; zu species u. → species sub e; zu subiectum u. → subiectum sub c; zu substantia u. → substantia sub a; zu syllogismus u. → syllogismus; zu terminus u. → terminus sub e; zu totum u. → totus sub a; zu virtus u. → virtus sub a; zu vitium u. → vitium sub b; zu voluntarium in u. → voluntarius sub c.

Intellectus est universalium et non singulorum, → intellectus sub c. In universali sunt in potentia particularia (1 anal. 38 f) = in dem Allgemeinen ist das Besondere der Möglichkeit nach enthalten. Ratio est universalium, → ratio sub c. Scientia est universalium, → scientia sub a. Universalia non movent, sed particularia (cg. III. 6) = die allgemeinen Dinge bewegen nicht zur Tätigkeit, sondern nur die besondern oder Einzeldinge.

b) allgemein per eminentiam, synonym mit praedicabilis (← sub b): quia intellectus reflectitur supra seipsum et supra ea, quae in eo sunt, sive subiective sive obiective, considerat iterum hominem sic a se intellectum sine condicionibus materiae, et videt, quod talis natura cum tali universalitate seu abstractione intellecta potest attribui huic et illi individuo, et quod realiter est in hoc et illo individuo, ideo format secundam intentionem (← sub d) de tali natura, et hanc vocat universale seu praedicabile vel huiusmodi, log. I. 1. Der Universalien gibt es fünf (vgl. th. I. 77. 1 ad 5; 1 anal. 11 a; log. I. 1); ihre Namen sind: genus, species, differentia, proprium, accidens (vgl. cg. I. 32).

Über den Unterschied zwischen universale & praedicabile heißt es: de quibus secundis intentionibus nunc dicamus, scilicet de quinque universalibus seu praedicabilibus, quae universalia dicuntur, prout intellectus attribuit eis esse in pluribus, praedicabilia vero dicuntur, prout intellectus attribuit eis dici de pluribus, log. I. 1.