Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASTELLUM

CASTELLUM, Gloss. Lat. MS. Regium Cod. 1013: Castrum antiqui oppidum vocabant in alto positum cujus diminutio facit Castellum. ex Isidor. Origin. lib. 15. cap. 2. sect. 13. Quo sensu Hirtius dixit: Castella complura locis editis posita. Vita S. Willibrordi Episc. Traject. inter Acta SS. Benedict. sec. 3. part. 1. pag. 610: Quod etiam pius praedicator haud segniter implere satagebat, circuiens omnes illius terrae regiones, per urbes, vicos, Castella, ubi prius evangelizabat, etc. Ibid. Infra: In qua tunc gente S. Willebrordus positus est praedicator, sedique Episcopali in Trajecto Castello delegatus est. Quod Castellum hic dicit Alcuinus hujus vitae prosaicae scriptor, in vita metrica, Urbem nuncupat cap. 11. et S. Liutgerus in Vita S. Gregorii Abb. Trajectensis, Trajectum antiquam civitatem appellat; hinc confirmatur, quod jam ante nos observarunt alii, scilicet ab illius temporis scriptoribus oppida munita dicta fuisse Castra et Castella, ut passim videre est apud Gregorium Turon. et alios coaetaneos; urbes vero insigniores, ac praesertim episcopales, Urbes et Civitates appellatas fuisse. Vide Mabillonium loco laudato et Valesium in praefatione ad Notitiam Galliarum pag. xviii. et infra v. Castrum. Glossar. Lat. Graec.: Castellum, municipium, ϰώμῃ Castella, φρούρια. Ugutio: Castrum, quod in loco alto situm est, quasi casa alta, unde Castellum. Salvianus lib. 5: Sicut solent hi, qui hostium terrore compulsi, ad Castella se conferunt. Ordericus Vitalis lib. 4: Munitiones, quas Castella Galli nuncupant. Guibertus Abbas Novigenti de Laude B. Mariae cap. 7: Castellum autem ex vallo et muro turrique conficitur, et id ipsum a castrando et coercendo vocatur. Le Roman de S. Leocade MS. ubi de patrona cujusdam loci: Qui la requiert de cuer fin Par ses proieres li aquiert Ce que justement li requiert, Chastelaine est et avoée Du Chastel et de la contrée. Ubi Chastelaine est Castelli domina, ut apud Borellum: Elle n'est dame, ne Chastelaine. Ad vocem Chastel quod attinet passim occurrit apud Scriptores nostros paulo antiquiores.

Castellorum Opus, inter exactiones ac vexationes reponuntur in Charta Rainoldi Archiep. Remens. ann. 1094: Et wirpivit exactiones quas Tallias vulgo vocant, quas in villa S. Remigii exercebat, et omnia carropera, et Opera Castellorum, et omnes alias injustas consuetudines. Tabularium Dervensis Monast.: Scilicet bannum, infracturam, corvadam, carroperam, Opus ad Castellum, vel aliam quamlibet consuetudinem, neque nos, neque quisquam hominum accipiat. Charta Hugonis Diensis Apost. S. Legati ibidem: Carropera, frescennas, Opus Castelli, conventum generale semel in anno, tamen mensurate, etc. Charta alia ejusdem Tabularii: Opus ergo Castelli semel in anno fiet una hebdomada Martii et non in alio mense. Et si opus non fuerit, pro redemptione operis recipiet 6. denarios de manso vestito, etc. Vide Auxilium pro Castello aedificando, et Anubda. Confer S. Rosa de Viterbo voce Castellatico, Elucidarii tom. 1. pag. 247. ubi liberum de toto Castellatico e Chart. ann. 1125.

Castellorum Operatio. Eadem significatione legitur non semel in diplomatibus Regum Anglorum. Vide Kennetti Glossarium ad calcem Antiquit. Ambrosden. etc.