Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASTRA

CASTRA, Navis Italicae species, in Historia Obsidionis Jadrensis ann. 1345. lib. 2. cap. 7: Navim composuerunt inaestimabilis pulchritudinis quamdam radam, quam Italici nuncupant Madium, seu Castram, in quo erat stabilita quaedam lignea et ingens turris. Virgil. 3. AEneid.: Dat clarum puppi signum, nos Castra movemus. Ubi Donatus: Hoc est, navigia. Non quod Castra sint navigia, sed quia de classe anchoras vellente hic agitur. Poetica est Virgilii locutio et arcessita ab exercitu, qui Castra movere dicitur, dum mutat locum: quare parum ad Castram facit Virgilius hic laudatus. Nusquam tamen crediderim, Poetae locum non fuisse a Cangio nostro intellectum, quidquid in hanc rem garriat Valesius. Hunc censorem, si vis, consule in Valesianis pag. 225. Vide Jal. Antiq. Naval. tom. 1. pag. 222. 245.