Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASTRUM

CASTRUM, Isidorus l. 9. Orig. cap. 3: Castra sunt ubi milites steterunt: dicta autem castra, quasi casta, vel quod illic castraretur libido. Addit Papias: Castrum vero singulariter, oppidum. Vide Burgus et derivata.

Castra vocabant Scriptores medii aevi, urbes quae Civitatis, id est, Episcopatus, jus non habebant; qua notione vox haec usurpatur non semel in Notitia Galliarum, ubi in Maxima Sequanorum, Castrum Ebredunense, Castrum Vindonissense, Castrum Rauracense, Castrum Argentorate; in Narbonensi I. Castrum Uceticense, in Lugdunensi I. Castrum Cavallonense, Castrum Matisconense, cum civitatibus, recensentur, licet civitatis seu Episcopatus jus non haberent. Castrum Divionense, occurrit non semel apud Gregorium Turonens. de Gloria Confess. cap. 42. et in Hist. pluries, ut et apud Glabrum Rodulphum: hodie amplum est oppidum. Vita S. Medardi apud Surium: Noviomus cum tunc temporis Castrum, seu munitio, haberetur, postmodum ipsius ejusdem gloriosi Pontificis Medardi ordinatione, Pontificalis cathedrae honore sublimatus est.

Civitatis et Castri definitiones hic allatas approbare vetat ipsa, quam laudat Cangius, Notitia Galliarum, qualis exhibetur a R. P. Pagio ad annum 374. In ea enim Civitatis Rigomagensium et Civitas Sollinensium ex provincia Alpium Maritimarum recensentur, quae nusquam fuere sedes Episcopales; deinde ex ipsis Castris, quae ex eadem Notitia hic enumerat Cangius, unum saltem exstat Castrum Argentorate, cui Episcopus praesidebat S. Amandus anno 346. ante descriptam hanc Galliarum Notitiam, quam Imperatori Honorio cum viris eruditis acceptam referimus. Verum quidem est in omnibus fere Civitatibus sedes Episcopales fuisse, in Castris autem paucas reperiri; unde factum est, ut quidam Civitates dixerint Episcopatus et Castra urbes Episcopatu destitutas, ut laudatus Scriptor Vitae S. Medardi: non idem tamen sunt Episcopatus et Civitas, neque Castrum semper excludit Episcopatum. Quid igitur Civitas, quid Castrum ? Docet Valesius in Praefatione ad suam Galliarum Notitiam pag. xviii. veteres nostros Historicos sola Capita gentium Urbes aut Oppida, necnon Civitates, interdum etiam Municipia, vocitare: ceteras urbes eis subjectas Castrorum vel Castellorum nonnunquam et Vicorum appellatione designare. Quod ut probet, enumerat idem Valesius multas urbes, vel oppida, quae Scriptores nostri Castra Castellave appellarunt: ex quibus nonnulla sunt ampliora quae Civitates vel Urbes nuncupassent, si alteri urbi, quae Caput gentis vel provinciae habebatur, non fuissent subdita. Vide, Castellum, et Civitas.

Castrum Publicum, quod Regii juris erat, apud Hugonem Flaviniac. in Chron. Virdun.: Actum Flaviniaco castro publico.

Castrorum nomine interdum donata domus, seu Palatium Principis, Comitatus: στρατόπεδον, et τὸ θεῖον στρατόπεδον, apud Synesium Epist. 76. et 110. et in Epistola Theodosii et Valentiniani ad Synodum Ephesinam; τὸ εὐσεϐὲς στρατόπεδον, in Mandato ejusdem Synodi; praeterea apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 59. Edit. Emerici Bigotii, in ejusdem liturgia et S. Basilii, et alibi non semel. Hinc Castrensia munia, id est, in Palatio obita, in leg. 2. Cod. Th. de Tractor. (8, 6, 1.) Aliter tamen censuit Salmasius ad Lampridium pag. 225. ubi fallitur in Corippi versu, quem sic legit, De laud. Just. lib. 3. vers. 213.: Adfuit obsequio Castrorum turba virorum. Sequentia enim satis indicant legendum Castorum, intelligique Eunuchos Imperatorios, de quorum invita castitate sic S. Basilius Epist. 87: Οὔτοι σωφρονοῦσι μὲν ἄμισθα διὰ σιδήρου, μαίνονται δὲ ἄϰαρπα δι᾽ οἰϰείαν αἰσχρότητα. Conf. Isidor. Origin. lib. 10. sect. 33.

Castrenses et Castrensiani, Ministri Castrorum, aulae Regiae: Ministri Castrenses, apud Lampridium in Severo cap. 41. qui his accenset Fullones, Vestitores, Pictores, Pincernas, etc. Palatinis intra aulam obsequiis deputati, in leg. 12. Cod. Theod. de Palat. sacr. larg. (6, 30.) Tertullianus de Corona cap. 12: Est et alia militia regiarum familiarum; nam et Castrenses appellantur, munificae et ipsae solennium Caesareanorum. Hinc Castrenses Leges appellat Sueno in Legib. Castrens. in Prooemio, quas alii Leges Curiae, seu jus aulicum.

Castrensiani, Iidem qui Castrenses, et Ministeriani, de quibus est tit. in Cod. Justin. lib. 12. et in Cod. Theod. lib. 6. De iis etiam consulendi Cujacius, Gotofred. et alii.

Castrensis, qui et Comes Castrensis, Dignitas Palatina: qui Castrensibus et Castrensianis praeerat, eratque sub dispositione Praepositi sacri cubiculi, ut colligitur ex leg. un. Cod. Theod. Qui a praebit. tiron. (11, 18.) Sub Castrensis vero dispositione erant paedagogia, ministeriales dominici, Curae Palatinorum, ut est in Notit. Imperii. Istius officii mentio praeterea est in leg. 1. 2. Cod. Theod. de Castrensian. (6, 32.) leg. 12. de Palat. sacr. larg. (6, 30.) et alibi non semel. Vide Glossar. med. Graecit. in Καστρίσιοι, Col. 604. De Castrensi, Dignitate ecclesiastica vide ibid. col. 576. in Κανστρίσιος.

Castrensis, Qui feudum castri possidet. Jus feudale Saxon. cap. 37: Feudum castri non potest Castrensis alteri conferre. § 6: Si moritur Castrensis ante feudi revocationem, etc. Adde cap. 38. § 4. 6. Vide, Feudum Castri.

Castrense Peculum, Proprium feudi castrensis dominium. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 281: Quod vero de rebus viri diximus, idem est de dotalibus, quorum maritus dominus est, intelligi debet filius familias de Castrensi et de Castrensi peculo. Lege peculium. Vid. JC. in loco enim Concil. Trevir. omnino acceptione fori romani usurpata vox; sed ad forum feudale pertinet Chart. Sifridi Archiep. Magunt. ann. 1237. ap. Guden. Cod. Diplom. vol. 1. pag. 345: Dictos nobiles in castro nostro Ameneburg 16. libris levium denariorum usualium terre illius pro jure Castrensis peculii, quod vulgariter dicitur Burclehen, infeudavimus, etc. Vide, Feudum Castri.

Castrensis, Castri incola. in Vita S. Launomari Abbatis num 26. et in Decreto Rudolphi Imp. ann. 1285. apud Goldastum tom. 1. Constit. Imperial. pag. 314. ubi Castrenses, distinguntur a Civibus: Cives enim oppidi seu burgi, Castrenses, castri incolae sunt. Vide Ordericum Vitalem pag. 544. 546. et alibi non semel, et Michaelem Scotum lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 14.

Castriensis, Castri incola, vel Miles in praesidio castri. Gloss. Lat. Graec. παρεμϐολή, Falanx, Castrum. παρεμϐολιϰός, Castriensis.

Castriani, Qui in castris erant, apud Vopiscum.

Castricomes, Castellanus, qui feudum Castellaniae possidet. AEgidius de Roya ann. 1411: Dominus Willelmus de Stavele Castricomes Furnensis. Vide Burggravius.

Castrum Doloris, Feretrum. Ceremonialis Episc. lib. 2. cap. 11. ubi de Missa defunctorum: Si aderit in Ecclesia lectus mortuorum, seu Castrum doloris, etc. Infra: Cum quo ibunt ad feretrum, seu Castrum doloris. Saepe describitur apud Burchardum in Diario: Castrum doloris circa medium basilice predicte supra secundum lapidem rotundum ibidem positum, longitudinis quinque cannarum, et latitudinis quatuor, altitudinis octodecim palmorum usque ad planum suum: tectum habuit satis rapidum, ut congruam portionem ex eo reciperet. (Ed. Thuasne, I. 13. an. 1484.)

Castrum, interdum pro villa Gall. une terre, in Chartis quarundam provinciarum Germaniae, praesertim Westphaliae legitur. Vide Meibom. tom. 2. Scriptor. pag. 230. et 250. Adel.

Castrum, Arx. Chart. Henr. Wormat. Episc. ann. 1225; In feodum concessimus..... Castrum in Heidelberg cum burgo ipsius Castri. Alia Ludovici Com. Palat. ann. 1288: Castrum et civitatem in Heidelberg; apud Schannat. Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 232. 233. Graecos sui temporis omnes urbes Καστρα vocare scribit Cangius Glossar. med. Graecit. col. 603. Confer Schmidt ad Disciplin. Clerical. pag. 132.]