Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASTUS

CASTUS, Integer, abstinens. Vetus auctor subditus Notitiae Imperii: Si provincias Casti, et integritatis cupidi moderentur. Ita in leg. un. Cod. Just. Ne quid publ. laetit. etc. et leg. 4. Cod. Theod. (8, 11.) Apud Vitruvium Castitas, sordibus et avaritiae opponitur.

Silius dixit lib. 3. vers. 1. Sagunti moenia Casta; Auctor Ecbas. vers. 1140: Curritur ad castra, sola latrante licisca, Invadunt Castrum, franco de milite Castum. Galli simili metaphora oppidum nunquam ab hoste expugnatum une forteresse vierge appellant.