Close Window

Lewis : fruor

fruor, frŭor, fructus (perf. fruitus est, Dig. 7, 4, 29: fruiti sumus, Sen. Ep. 93, 7: fructus sum, Vell. 2, 104, 3; Lucr. 3, 940; v. Neue, Formenl. 2, 562; part. fut. fruiturus, v. in the foll.; imp. FRVIMINO, Inscr. Orell. 3121; as famino from fari, see below, II.), 3, v. dep. n. [for frugvor, from the root FRVG, of fruges, fructus; Goth. bruk-jan; Germ. brauchen, to use], to derive enjoyment from a thing, to enjoy, delight in (with a more restricted signif. than uti, to make use of a thing, to use it; cf.: Hannibal cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam peragrare, Flor. 2, 6, 21: tu voluptate frueris, ego utor: tu illam summum bonum putas, ego nec bonum, Sen. Vit. Beat. 10 fin.; cf.: id est cujusque proprium quo quisque fruitur atque utitur, Cic. Fam. 7, 30, 2). Constr. with abl.; less freq. with acc. or absol. In gen. With abl., Plaut. As. 5, 2, 68: utatur suis bonis oportet et fruatur, qui beatus futurus est, Cic. N. D. 1, 37, 103; cf.: plurimis maritimis rebus fruimur atque utimur, id. ib. 2, 60, 152: commoda, quibus utimur, lucemque, qua fruimur, id. Rosc. Am. 45, 131: aevo sempiterno, id. Rep. 6, 13; cf.: immortali aevo, Lucr. 2, 647: vitā, Cic. Clu. 61, 170; id. Cat. 4, 4, 7; Sall. C. 1, 3; Tac. A. 16, 17; Sen. Ep. 61, 2: omnibus in vita commodis una cum aliquo, Caes. B. G. 3, 22, 2: voluptatibus, Cic. Rep. 3, 12; v. infra: optimis rebus, Phaedr. 4, 24, 9: gaudio, Ter. Hec. 5, 4, 2: meo amore, Prop. 2, 1, 48; cf. thalamis, Ov. F. 3, 554: etiam his, quae nec cibo nec poculo sunt, frui dicimur, etc., Donat. ad Ter. Eun. 4, 7, 46: recordatione nostrae amicitiae, Cic. Lael. 4, 15: usu alicujus et moribus, id. ib. 9, 32: securitate (animus), id. ib. 13, 44: timore paventum, Sil. 12, 566; cf. poenă, Mart. 8, 30, 3: quod (genus vitae), virtute fruitur, Cic. Fin. 4, 6, 15 Madv. N. cr. al.: quo (spectaculo) fructus sum, Vell. 2, 104, 3: omnium rerum cognitione fructi sumus, Sen. Ep. 93 med.: non meo nomine, sed suo fructus est emptor, Dig. 7, 4, 29: mundo, Manil. 1, 759: eum esse beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae, Cic. Tusc. 3, 17, 38.—Of personal objects, to enjoy one's society: neque te fruimur et tu nobis cares, Cic. Att. 2, 1, 4: Attico, Nep. Att. 20: ut sinat Sese alternas cum illo noctes hac frui, Plaut. As. 5, 2, 68: cara conjuge, Tib. 3, 3, 32: viro, Prop. 2, 9, 24.

With acc.: pabulum frui occipito, Cato, R. R. 149, 1: ea, quae fructus cumque es, periere profusa, Lucr. 3, 940: meo modo ingenium frui, Ter. Heaut. 2, 4, 21.—In the part. fut. pass. (only so in class. prose): permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae de vestris vectigalibus, non fruendis sed alienandis, Cic. Agr. 2, 13, 33; cf. id. Fin. 1, 1, 3: nobis haec fruenda relinqueret, quae ipse servasset, id. Mil. 23, 63: ejus (voluptatis) fruendae modus, id. Off. 1, 30, 106: justitiae fruendae causa, id. ib. 2, 12, 41: agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius: ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat senectus, id. de Sen. 16, 57: quem (florem aetatis) patri Hannibalis fruendum praebuit, Liv. 21, 3, 4: res fruenda oculis, id. 22, 14, 4.

Absol.: satiatis et expletis jucundius est carere quam frui, Cic. de Sen. 14, 47: datur: fruare, dum licet, Ter. Heaut. 2, 3, 104: quae gignuntur nobis ad fruendum, Cic. Leg. 2, 7, 16; cf.: di tibi divitias dederant artemque fruendi, Hor. Ep. 1, 4, 7: fruebamur, cum, etc., were delighted, Plin. Pan. 34, 4.

In partic., jurid. t. t., to have the use and enjoyment of a thing, to have the usufruct: quid? si constat, hunc non modo colendis praediis praefuisse, sed certis fundis patre vivo frui solitum esse? Cic. Rosc. Am. 15, 44: EVM AGRVM POSIDERE FRVIQVE VIDETVR OPORTERE, Inscr. Orell. 3121 (A. U. C. 637); cf.: AGRVM POSIDEBVNT FRVENTVRQVE, ib.: AGRVM NEI HABETO NIVE FRVIMINO, ib.; and: QVOD ANTE K. IAN. FRVCTI SVNT ERVNTQVE VECTIGAL, ib.: ut censores agrum Campanum fruendum locarent, Liv. 27, 11, 8; cf. id. 32, 7, 3: qui in perpetuum fundum fruendum conduxerunt a municipibus, etc., Dig. 6, 3, 1; cf. Ter. Ad. 5, 8, 27.