Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADITUS

ADITUS intrandi et exeundi, Tributum ab introeuntibus et exeuntibus exactum, Gall. Droit d'entrée et de sortie. Charta Hugonis Episcopi pro Abbatia Condomensi inter Instrum. tomi 2. novae Gall. Christ. col. 440. E: Hunc locum meus genitor Gumbaldus Deo et S. Petro devote obtulit, cum terris et vineis atque casalibus, aquis aquarumve decursibus, Intrandi et exeundi Aditibus et cunctis ad eum pertinentibus, absque ulla reservatione pro salute sua ex redemptione sui spiritus.

Rectius intelliges de nuda facultate libere intrandi et exeundi. de viis ipsis.