Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATHOLICUS

CATHOLICUS, Titulus Regi Franciae vulgo datus. Summa Puncii Provincialis MS. ex Bibl. Thuana Cod. 525. ubi de Inscriptionibus Epistolarum: Papa Regi Franciae: Gregorius servus servorum Dei dilecto filio viro Catholico, vel Regi Francorum, salutem et apostolicam benedictionem... sic scriberet Papa aliis Regibus, et alii Reges illi remoto solum viro Catholico, quod apponi solet Regi Franciae et Regi Jerosolymitano: huic quia semper fidelis exstitit, illi vero quia defensor est Christianitatis. Honorius Papa IV. Ep. ad Philippum IV. ann. 1286. in Vindemiis Litter. Fred. Schannati pag. 210. Honorius Episcopus servus servorum Dei Philippo illustri Regi Franciae viro Catholico salutem.... Quilibet Rex Franciae speciali nomine Catholicus appellatur.

Jam multis retro saeculis Catholici nomen Regibus nostris inditum fuit. Mabillonius lib. 5. de re Diplom. tabella 22. refert clausulam librorum Gregorii Turon. de gloria Confessorum, in qua praedictus Libellus dicitur conscriptus.... anno ab Incarnatione Domini 767. temporibus felicissimi atque tranquillissimi et Catholici Pippini, Regis Francorum, et Patricii Romanorum, etc. Sed ante eum Childeberti Catholicissimum regnum dicitur sub finem Vitae S. Caesarii Episc. Arelat. Unde Gregorius M. Epistola ad Childebertum II. lib. 5. Ep. 6: Quanto ceteros homines regia dignitas antecedit, tanto ceterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit, nempe Fide, ut postea explicat. Vide Christianissimus.

Catholici nomen Hispanicis Regibus tribuit Alexander VI. teste Mariana in libro xxvi. cap. xii. Addit Comineus in libro v. de bello Neapolitano, decrevisse Pontificem Romanum, nempe Alexandrum VI. genere Hispanum, attribuere illis nomen, ut Christianissimi dicerentur, et in suis ipse litteris atque sermone sic eos vocasse: sed cum ex Cardinalibus quidam resisterent, neque Galliam vellent appellatione illa privari, Catholicos nominare jussisse. Ex eo igitur procul dubio tempore Reges Hispani vocantur Catholici.

Exstat apud Miraeum tom. 1. pag. 165. col. 1. Charta Manassis Episc. Camerac. pro Diclevennensi Abbatia S. Petri anno 1081. data: Precibus ac petitione Roberti junioris Catholici Comitis Flandriae, etc. An Catholici titulus hic exprimat fidem hujus Comitis, an Catholicam seu universalem vel integram totius Flandriae ditionem, aliis definiendum permitto: potius tamen crediderim titulum esse religionis, quam potestatis ac possessionis.