Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATHOLICUS

CATHOLICUS,² Dignitas et magistratus, in Africa praesertim. Gloss. vet.: Consularis, Καθολιϰός. Hinc apud Eusebium lib. 8. cap. 23. Καθολιϰὸν τῆς Ἀφριϰῆς, et lib. 4. de Vita Constantini, τὸν τῆς διοιϰήσεως Καθολιϰόν, de Consulari et Praefecto Africae interpretantur viri docti. At Cujacius ad l. 5. C. de jure fisci lib. 10. contendit, probatque non uno Basilicorum loco, id nominis spectasse Procuratores fisci, quod clare evincit Theodorus Hermopolites ad l. ult. C. Si a non compet. jud. ὁ Καθολιϰὸς, ἤγουν ὁ προιστάμενος ϰαὶ φροντίζων τῶν δημοσιαϰῶν πραγμάτων. Huic notioni convenit Gloss. Gr. Lat.: Καθολιϰός, Rationalis. Vide Gloss. med. Graecit.

Nec obstat quod Consulares eosdem cum Catholicis fuisse doceant veteres Glossae: nam Consularium, vel certe Proconsulum munus fuit tributorum exactioni incumbere, quod Dio lib. 53. diserte tradit. Judices et Praesides eidem muneri operam impendisse ostendunt praeterea l. 11. C. de Annon. et tribut. (lib. 10, 16.) l. In fiscalibus, C. de Exact. tribut. (10, 19.) Nov. 116. et Cassiodorus in Form. Rectoris provinciae. Ejusdem muneris et appellationis censeri debent Officiales Gallici, dicti Generaux des Finances, quos γενιϰούς Scriptores passim vocant.