Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATHOLICUS

CATHOLICUS,³ Primas, qui inter Episcopos, primatiae, ut vocant dignitatem obtinet. Id porro appellationis, spectavit praesertim, spectatque etiamnum hodie Primates aliquot Asiaticos, Antiochenae olim sedi subditos et suffraganeos, quorum jurisdictio et dioecesis tam ampla erat, ut inde se Catholicos, id est, universales, nuncuparent. Procopius lib. 2. de Bello Persico cap. 25. de Persarmeniorum Catholico: Τόν τε χρίστιανῶν ἱερέα Καθολιϰὸν ϰαλοῦσι τῇ Ἑλληνῶν φωνῇ, ὅτι δὴ ἐφέστηϰεν εἶς ὤν ἄπασί τοῖς ταύτῃ χωρίοις. Otto Frising. lib. 7. Chron. cap. 32: Ea tempestate Armeniorum Episcoporum, eorumque Metropolitani, quem ipsi Catholicon, i. universalem, propter infinitum, i. amplius quam mille Episcoporum sub se habentem numerum vocant, Legati ab ultimo fere Oriente.... summum Pontificem Viterbii.... adeunt. Bern. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 151: Nam (Armeni) proprium habent Primatem, quem Catholicon appellant, cui obediunt summo cum honore et reverentia, jussibus ejus a maximo usque ad minimum velut alteri Papae obtemperantes.

At cur Catholicis tam ampla et diffusa assignata sit jurisdictio, docent Canones Nicaeni Arabici a Turriano editi cap. 33. ubi de Seleuciensi Catholico: Honoretur quoque similiter Sedes Seleuciae, quae est ex civitatibus Orientalibus, qui debeat etiam appellari nomine Catholici, et possit is ordinare Archiepiscopos, sicut faciunt Patriarchae, ut Orientales non patiantur damnum, expectando Patriarcham Antiochiae, aut eundo ad eum, et Gentiles reperiant viam ad necessitates suas, quia in hoc non fit injuria Patriarchae Antiocheno. Siquidem ipse consensit, postquam hoc ab eo Synodus petivit, ne de sublata potestate ista quereretur, quae nihil aliud desiderabat, ut illius provinciae fideles pace et quiete fruerentur, simul etiam ut is, qui tenet sedem Seleuciae, nomine Catholici honoraretur. Capite sequenti, Seleuciensi Catholico dignitatis gradus statuitur supra omnes Episcopos Graeciae: Si quidem ipse tenet locum Patriarchae in Oriente, et sedes ejus in Concilio debet esse sexta post Episcopum Hierosolymitanum. Denique cap. 35. Praelatus Persidis dicitur.

At haec Seleuciensis Catholici dignitas postmodum divisa legitur, binique, ex uno, Catholici Patriarchae Antiocheno subditi, creati: quorum alter Aniensis dictus, alter Hirenopolitanus, qui et Bagdatensis. De utroque Catholico sic Willelmus Tyrius lib. 4. cap. 9: Viginti provincias in sua jurisdictione, ejusdem Deo amabilis civitatis (Antiochiae) dicitur habere Patriarcha, quarum 14. singulos habent Metropolitas, cum suis suffraganeis; 6. vero reliquae sub duobus Primatibus, qui vulgari appellatione dicuntur Catholici: quorum alter est Aniensis, alter vero Hirinopolitanus, qui est Baldacensis, cum eorum suffraganeis disponuntur. A Tyrio hausit quae habet in hanc sententiam Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 32.

At qui Aniensis Tyrio, Jacobo de Vitriaco, et Sanuto lib. 3. part. 7. cap. 1. dicitur, Annensis et Persidis Primas, in ordinatione sedis Antiochenae, quae exstat post Tyrium, Catholicus Ani, qui est Persidis, nuncupatur. Idem etiam Romogyreos Catholicus apud Nilum Doxapatrium, ubi de amplitudine dioecesis Patriarchatus Antiocheni agit, et Indiae praesertim imperitasse narrat: Πάλιν ὁ Ἀντιοχείας ϰατεῖχεν ἅπασαν τὴν Ἀσίαν, ϰαὶ Ἀνατολὴν, αὐτήν τε Ἰνδίαν, ὅπου ἔως τοῦ νῦν Καθολιϰὸν χειροτονῶν στέλλει τὸν ϰαλούμενον Ῥωμογύρεως, ϰαὶ ἀυτὴν τὴν Περσίαν ἒτι ϰαὶ ἀυτὴν τήν Βαϐυλῶνα, τὴν νῦν ϰαλουμένην Βαγδᾶ. ϰᾳϰεῖ γάρ ἔστελλεν ὁ Ἁντιοχείας Καθολιϰὸν εἰς Εἰρηνούπολιν, τὸν λεγόμενον Εἰρηνουπόλεως, ϰαὶ τὰς Ἀρμενίας, ϰαὶ Ιϐηρίαν, Μηδίαν, ϰαὶ τήν τῶν Χαλδαίων, ϰαὶ Παρθίαν, ϰαὶ Ἐλαμίτας, ϰαὶ Μεσοποταμίαν. Petrus Antiochen. in Epistola ad Dominicum Gradensem Patriarcham meminit etiam Catholici Ῥωμαγύρεως ἢτοι χοροσᾶν.

Armenici Catholici dioecesim eamdem fuisse quae Hirenopolitani, perspicue ostendit idem Tyrius lib. 15. cap. 18: Cui Synodo interfuit Maximus, Armeniorum Pontifex, imo omnium Episcoporum Cappadociae, Mediae, Persidis, et utriusque Armeniae Princeps et Doctor eximius, qui Catholicus dicitur. Illius amplitudinem supra annotavimus ex Ottone Frisingensi, quam attigit praeterea Jacobus de Vitriaco in Hist. Hieros. cap. 78: Habent autem praedicti Armeni proprium Primatem, quem Catholicon appellant, cui cum summo honore et reverentia omnes a minimo usque ad maximum tamquam alteri Papae obediunt. Ab illo hausit quae habet Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 3. Sed et Papae appellationem eidem tribuit Wildebrandus ab Oldenborg in Itinerario Terrae sanctae, ubi de Armeniis: Specialem habent Papam, quem ipsi sua lingua Katelcoste appellant. Quo loco legendum indubie Katolich, ut et apud Marcum Paulum Venetum lib. 1. Itin. cap. 15. ubi tradit Armenis, Nestorianis, et Jacobitis omnibus, universisque Christianis, qui in India et Babylone versantur, unum imperare Patriarcham, quem Jacolith, seu Jacolich, uti aliae praeferunt Editiones nuncupant. Quod ipsum etiam tradit Brocardus, qui praeterea observat neminem ad id muneris admitti, nisi Monachum. Catholici Armenicae Ecclesiae fit etiam mentio lib. 2. Epist. Innocent. III. PP. pag. 525. et apud Theorianum in Legat. Armen.

Primorum Armeniae Catholicorum seriem et historiam ex Graeco Scriptore, et ex Cod. 696. Bibliothecae Regiae, publicavit Combefisius in Hist. Monothelitarum, ex qua liquet primitus ordinationem et χειροτονίαν accepisse ab Ecclesia Caesariensi. Gregorius enim primus Armenorum Episcopus pactum istiusmodi iniit cum Leontio Caesareae Cappadociae Archiepiscopo, a quo ordinatus fuerat, ut successores pariter a Caesariensi ordinarentur, quod et testatur auctor Vitae S. Gregorii, et Isaacus Invectiva 1. in Armen. cap. 13. Verum prolapsi in varias haereses Armeni, ab Ecclesia Caesariensi et Catholica desciverunt.

In urbe Sis sedisse suo aevo Catholicum Armeniae, auctor est supra laudatus Wildebrandus ab Oldenborg: Haec est capitanea civitas domini Regis infinitos et divites fovens inhabitatores: nullis munitionibus cingitur, unde potius eam villam, quam civitatem nuncuparem, si sedem Archiepiscopalem Hormenorum in se non haberet.

Imprimis vero adnotare lubet titulos honorarios, quos Zachariae Majoris Armeniae Catholico adscribit Joannes Archiepiscopus Nicaenus lib. de Nativitate Domini: Ὦ μαϰάριε Ζαχαρία, ὁ διάδόχος τοῦ μεγάλου ἀποστόλου Θαδδαίου γενόμενος, ϰαὶ σύνθρονος τοῦ ἁγίου Γρηγορίου, ὁδηγὸς δὲ τοῦ οἰϰοῦ Θοργών, ϰαἰ ἐπιστάτη Ἀράρτι ἐγχωρίων, ϰαὶ γνωστιϰώτατος τῶν φυλῶν τῶν ἀριστων πολεμιστῶν τῶν Ἀζάτ.

Habuit etiam AEthiopia suos Catholicos Alexandrinae sedi subjectos, non tamen tantae auctoritatis, quanta pollebat Seleuciensis Catholicus, cui jus erat ordinare Archiepiscopos, sicut faciunt Patriarchae, quod AEthiopicis Catholicis non licebat. Canones Nicaeni Arabici cap. 36: Sit apud eos loco Patriarchae et appelletur Catholicus, non tamen jus habeat constituendi Archiepiscopos, ut habet Patriarcha, siquidem non habet Patriarchae honorem et potestatem. Mox subditur in Conciliis quae in Graecia celebrantur, septimum locum post Seleuciae Catholicum, cui datur sextus, AEthiopico assignari.

Catholicum Albaniae memorat auctor Narrationis de Rebus Armeniae apud Combefisium, qui Καθολιϰὸς Ἰϐηρίας dicitur in Menaeis ad 26. Junii in S. Joanne Episcopo Gothiae.

Catholicus Jacobitarum, quem illi Patriarcham vocant, recensetur a Zonara in Heraclio. De Catholicis multa praeterea commentati sunt Sirmondus in Adventoria, Salmasius in Eucharistico cap. 3. et Marca in Dissertat. de Primatib. cap. 26. 27.

Catholicatus, Districtus Catholici, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 127. 128.

Catholicus Abbas, seu Hegumenus. Vide Abbas Abbatum.