Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATHOLICUS

CATHOLICUS,⁴ Rectus, aequus, qui fidem datam servat. Translatio S. Florentini inter Acta SS. Benedict. saec. 6. part. 2. pag. 809. num. 8: Milites... de conventione quam cum Monachis fecerant, poenitentes graviter indoluerunt. Lacrymantes igitur.... dixerunt Monachis, quia nullo modo paterentur, quod S. Martyr, et totius patriae defensor alias transferretur. Quibus Monachi respondentes dixerunt, quia non erat istud Catholicum, quod dicebant, et secundum conventionis promissa fidem suam violare volebant.