Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CATHOLICUS

CATHOLICUS,⁵ Christianus, vir probatae fidei, integer vitae. Chartul. S. Magl. Paris. ch. 1: Haec omnia supradicta, vel quae deinceps a Catholicis viris eidem conlata fuerint ecclesiae.... confirmamus. Charta ann. 1319. ibid. ch. 58: Concedimus parochianis dictae ecclesiae, quod aliqui dictorum parochianorum fideles et Catholici ab eisdem parochianis deputandi, colligant et percipiant elemosinas et legata quaecumque, quae fient fabricae ejusdem ecclesiae convertenda circa refectionem ipsius ecclesiae. Libert. Montisol. ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 501. art. 12: Quod quilibet de populo filias suas cuilibet Catholico valeat maritare. Itali Cattolico, eadem acceptione, usurpant.