Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): visus

visus

Gesicht: visus quandoque nominat potentiam, quandoque actum, verit. 17. 1 c; visus enim nihil cognoscit, nisi illud, cuius species potest fieri in pupilla, 2 sent. 19. 1. 1 c; visus non potest videre sine colore, ib. ad 6; illi sensus praecipue respiciunt pulchrum, qui maxime cognoscitivi sunt, scilicet visus et auditus rationi deservientes, th. I. II. 27. 1 ad 3; sensus visus est excellentior inter omnes alios sensus et ad plura se extendens, . . . Et ideo nomen eius transfertur ad omnes alios sensus et etiam ad omnes interiores apprehensiones, ib. 77. 5 ad 3; vgl. cg. III. 53; his, quae ad eos (sc. ad auditum et visum) pertinent, utimur in intellectualibus, et praecipue his, quae pertinent ad visum, 2 anim. 14 h; visus est praecipuus inter alios sensus eo, quod est spiritualior, 3 anim. 6 c; vgl. th. I. 78. 3 c; 84. 2 c; I. II. 83. 4 ob. 3; 10 eth. 8 c; visus ideo secundum se est melior, quia potentia visiva sua apprehensione annuntiat nobis multas differentias rerum et diversorum modorum, sensu 2 g; vgl. 1 met. 1 a; visus est altior inter omnes sensus et universalior, quia sensibilia ab eo percepta sunt communia corporibus corruptibilibus et incorruptibilibus, qu. anim. 13 c.

Zu delectatio visus → delectatio; zu sensus v. → sensus sub c; zu vitium v. → vitium sub a.

Arten des visus sind: visus corporalis sive sensibilis & v. spiritualis (mal. 16. 8 ob. 2 & ad 2; 1 sent. 3. 3. 1 ob. 1) = das körperliche oder sinnliche und das geistige Sehvermögen.