Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): vivo

vivo (vivere)

(vgl. vita sub a & b)

leben, lebendig sein, lebenstätig sein: ex his, quae manifeste vivunt, accipere possumus, quorum sit vivere et quorum non sit vivere. Vivere autem manifeste animalibus convenit . . . Unde secundum illud oportet distinguere viventia a non viventibus, secundum quod animalia dicunt vivere. Hoc autem est, in quo primo manifestatur vita et in quo ultimo remanet. Primo autem dicimus animal vivere, quando incipit ex se motum habere, et tamdiu iudicatur animal vivere, quamdiu talis motus in eo apparet; quando vero iam ex se non habet aliquem motum, sed movetur tantum ab alio, tunc dicitur animal mortuum per defectum vitae. Ex quo patet, quod illa proprie sunt viventia, quae seipsa secundum aliquam speciem (= Art) motus movent, sive accipiatur motus proprie, sicut motus dicitur actus imperfecti (→ actus sub b) id est existentis in potentia, sive motus accipiatur communiter, prout motus dicitur actus perfecti, prout intelligere et sentire dicitur moveri, ut dicitur in III. de Anima (c. 4, 429. b. 25). Ut sic viventia dicantur, quaecumque se agunt ad motum vel operationem aliquam; ea vero, in quorum natura non est, ut se agant ad aliquem motum vel operationem, viventia dici non possint, nisi per aliquam similitudinem, th. I. 18. 1 c; vgl. ib. 2 c & ad 1; vivere (primo) attribuitur animae vegetabili, verit. 14. 5 ad 12; vivere quandoque sumitur pro ipso esse viventis, quandoque vero pro operatione vitae, id est per quam demonstratur aliquid esse vivens, th. I. 54. 2 ad 1; vgl. ib. 56. 1 ad 1; illa proprie dicuntur viventia, quae seipsis moventur seu operantur. Illud autem maxime convenit alicui per seipsum, quod est primum ei et ad quod maxime inclinatur; et ideo unumquodque vivens ostenditur vivere ex operatione sibi maxime propria, ad quam maxime inclinatur, sicut plantarum vita dicitur in hoc consistere, quod nutriuntur et generant, animalium vero in hoc, quod sentiunt et moventur, hominum vero in hoc, quod intelligunt et secundum rationem agunt, ib. II. II. 179. 1 c; vivere dicitur esse viventium ex hoc, quod viventia per hoc, quod habent esse per suam formam, tali modo operantur, ib. ad 1; vivere, quod est esse viventibus, est animae actus, non actus secundus, qui est operatio, sed actus primus, 1 sent. 33. 1. 1 ad 1; vgl. cg. I. 97 & 98; II. 57; III. 104; IV. 11; 1 sent. 8. 5. 3 ad 3; 2 sent. 27. 1. 2 ad 8; 4 sent. 14. 2. 3. 2 c; verit. 4. 8 c; 13. 4 ad 2; quodl. 9. 2. 3 ad 1; 8 phys. 1 b; 2 cael. 4 c & 18 g; 1 gener. 17 e; 2 anim. 3 c-g & 7 d; 1 met. 1 d; hic intendit distinguere modos vivendi secundum gradus viventium, quae distinguuntur secundum haec quattuor. In quibusdam enim viventium inveniuntur tantum alimentum, augmentum et decrementum, scilicet in plantis. In quibusdam autem cum his invenitur sensus sine motu locali, scilicet in animalibus imperfectis, sicut sunt ostreae. In quibusdam autem ulterius invenitur motus secundum locum, sicut in animalibus perfectis, quae moventur motu progressivo, ut bos et equus. In quibusdam autem cum his ulterius invenitur intellectus, scilicet in hominibus. Appetitivum autem, quod est quintum praeter haec quattuor, non facit aliquam diversitatem in gradibus viventium; nam ubicumque est sensus, ibi est et appetitus, 2 anim. 3 c; vgl. th. I. 78. 1 c.

Zu fides vivens → fides sub b; zu gradus v. → gradus sub a; zu substantia v. → substantia sub b.