Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAUSA

CAUSA, Morbus, Ita non semel apud Marcellum Empiricum. In Causa esse, pro νοσεῖν eidem cap. 7: Locus qui in Causa est, ὁ πεπονθώς. Gariopontus lib. 3. Passion. cap. 4: Omnes Causae vesicae ex renum indignatione fiunt, etc. Ita lib. 4. cap. 6. 7. 17. lib. 5. cap. 1. 2. 5: Sontica Causa, apud Festum et Tibullum lib. 1. morbus sonticus. Vide Salmasium ad Spartianum pag. 20. Hinc Causarios dictos vult aegrotos, egenos, facultatibus lapsos eid. Spartiano: Omnes Causarios liberalitatibus sublevavit. Vindicianus Archiater, Progressum a balneo potavi, ne quid Causationis in Corpusculo ejus maneret.