Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAUSA

CAUSA,² Res: unde Gallis Chose, Italis Cosa, Occitanis Causo. Causam alterius tollere, Gall. Enlever la Chose d'autrui, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 4. § 5. Pipin. 16. in Capitul. Caroli Magni lib. 5. cap. 208. 360. Lex Longobard. lib. 2. tit. 21. § 22. Liutpr. 107. (6, 54.): Nullus eis imperavit talem Causam facere. Capitulare de Villis cap. 3: Non porcellum, non agnellum, nec aliam Causam, etc. Paulus Warnefr. lib. 5. de Gest. Langobardor. cap. 40: Tu recuperabis Causam tuam. Paulus Diacon. Emeritensis in Vita S. Masonae Episcopi Emeritens. cap. 15: Quod cum ille audisset, praecepit ut Causa paululum silentio, tegeretur. Occurrit passim. Vide Legem Salicam tit. 9. § 3. Gregorium Turonens. lib. 4. Hist. cap. 13. Marculfum lib. 2. form. 2. Theodulfum in Capitulari cap. 24. Leon. Ost. lib. 1. cap. 47. lib. 2. cap. 55. 64. 65. lib. 3. cap. 22. et Savaronem ad Sidon. lib. 3. Epist. 7. Ruodlieb. fr. 1. vers. 90. et 116. f. 4. vers. 72. Unibos vers. 123. Heriger. vers. 2.