Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAUSA

CAUSA,⁴ Causae, Judicia, placita, malla. Hincmarus Opusc. 29: Jussistis praefatum Episcopum, ut die et loco denominato veniret ad Causas vestras, id est, ad judicia saecularia, et suum advocatum... donaret. Hinc Causam quaerere, requirere, conquirere, id est, judicium, in Lege Salica tit. 60. § 1. in Capitulis Caroli Magni lib. 3. cap. 38. 40. 51. Causam alicui movere, apud Henricum Rebdorff. ann. 1300. Galli dicimus, Mettre quelqu'un en cause. Vocare in Causam, apud Helmodum lib. 1. cap. 84. Sugerius in Ludovico VI. cap. 21: Cum praefatum Haimonem frustra in Causam vocari fecisset. Ecbasis vers. 394.

Lit. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 253: Quod die Lunae, casu quo feriata non existat, Causae civiles tractabuntur, et primo Causae commissionum;.... die Vero Veneris Causae criminales praedictae recitabuntur. Vide ibi notam docti Editoris.

Causa Jurata, Quae juramento diremta est. Leges Caroli Magni cap. 65. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 101. col. 2: De furto vel de minoribus Causis statuimus, si ille cujus Causa fuerit jurata dicere voluerit, quod ille qui juravit, se sciente perjurasset, campo vel cruce contendat.

Causas Dicere, nostris Plaider la cause. Baldricus Noviomensis in Chr. Camerac. lib. 1. cap. 14: Ut Clerici cujuslibet ordinis, neque propriis, neque pro Ecclesiasticis causis, aliter adire debeant forum, nec Causas dicere audeant, etc.

Causa Manente. Leges Rotharis cap. 25. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 20. col. 1: Si quis res suas ab alio in exercitu requisierit et noluerit ille reddere, tunc ambulet ad Ducem; et si Dux illi aut judex, qui in loco ordinatus est a Rege veritatem et justitiam conservaverit, componat tam Regi quam ei cujus causa solidos xx. et Causa manente, hoc est servato suo jure ei qui repetit res suas.

Causae Palatinae, Lites, judicia quae in Palatio coram Comite Palatino ventilabantur, in Capitulis Caroli Magni ann. 997. cap. 4. apud Hincmarum de Ord. Palatii cap. 33. et Opusc. 60. in veteri Notitia apud Doubletum pag. 716. et in Notitia Caroli Calvi quae exstat in Append. ad Flodoard. et alia Charta ejusd. Caroli ex Tabulario S. Cyrici Nivern. n. 2. Causae Reipublicae, judicia de rebus publicis et quae Regem spectabant, in Capitulis Caroli C. tit. 23. § 7. Epist. Episc. ann. 858. Causae Publicae, apud Gregor. Turonens. lib. 9. cap. 11. 20. in Annal. Francor. Fuldens. ann. 752. et in Vita Franconis Episc. Cenoman. Causae pro salute Reipublicae, apud Fredegar. ann. 768. Causae Regales, Placita Regia, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 2. § 8. lib. 2. tit. 35. § 8. Rothar. cap. 372. Liutpr. 77. (6, 24.) apud Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 62. 76. etc. Causae Legales, in Fragmentis Capitularium editis a Baluzio cap. 8. quae secundum Leges dirimuntur.

Charta de Causa Suspensa, quae datur absenti Reipublicae, vel alia causa, qua lites omnes et negotia adversus eum conquiescere jubentur, apud Marculfum lib. 1. form. 23.

Causalis, Litigiosus. Gloss. Graec. Lat. Αἰτιολογιϰοί, Causales. Cyprianus, seu auctor de Singularitate Clericorum: Causale est quod feminae est, et copulatio ejus semper infesta est. Synodus Suessana ann. 303. Sess. 3: Nihil time, quoniam in tui damnationem nihil apponimus Causale, nihil defendimus, etc. Haec Synodus fictitia est.

Causalis. Glossae MSS. ad Concilium Calchedon. cap. 12: Per pragmaticam, per Causalem.

Causalicii, Qui litigant de re aliqua. Tabular. Brivatense Ch. 114: Ipsi jurati vel testimoniati unanimiter dixerunt, quod ipsi Causalicii cum omnibus appenditiis eorum terris seu et pratis... plus debent, etc.

Causales. Idem Tabular. Brivatense Ch. 180: Vendimus S. Juliano et Clericis ejus unam haereditatem nostram, hoc est, Causales qui sunt juxta muros claustri S. Juliani et juxta cellarium ejus, et apprehendimus inde pretium factum sol. 70. De Clericis advenerunt autem nobis ipsi Causales, non de comparatione, nec donatione: sed Clerici S. Juliani concesserunt Uberto avo nostro, ut maneret ibi, etc. Ubi forte Casales legendum vel Clausales.

Causare, Litigare, Causas agere, Calumniare, repetere. Papias: Causare, calumniari, exigere, in causam ducere. Gloss. Graeco-Latin.: Αἰτιῶμαι, Criminor, accuso, culpo, incuso, Causo. Lex Langobard. lib. 2. tit. 52. § 1. Rachis 7.: Si quis causam alterius agere, aut Causare praesumpserit.... Et si forsitan aliquis per simplicitatem suam causam agere nescit, veniat ad placitum: et si Rex aut judex praeviderit, tunc debeat dare ei hominem qui causam ipsius agat. Gregorius Turon. lib. 10: Causaturus accessit. Petrus Venerab. lib. 1. Epist. 2: Et in die Causandi cum Stephano in praesentia nostra suscepta, Pisas profectus est. Charta ann. 1021. apud Diago in Comitib. Barcinon. lib. 2. cap. 31: Non est mihi licitum Causari vobiscum in saeculari judicio, nisi exors efficiar canonicae regulae. Charta Conradi Imp. ann. 830. in Bibl. Sebus. lib. 1. cap. 92: Nemo .... inquietare, molestare, Causare, perturbare praesumat. Libertates concessae Villae franchae ab Archembaldo Dom. Borbonii ann. 1217. MSS.: Nullus burgensis de Villa francha debet Causari extra villam in curia laicali, etc. Ita Chartae veteres passim, apud Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 141. 152. 164. etc. Hinc apud nos Causer, pro tricari, nugari, garrire, et Gausser, pro irridere: non enim etymon a Germanico Kosen deducendum, ut vult Besoldus.

Causare, Calumniare, repetere. Vetus Charta apud Ughellum tom. 9. pag. 920: Ostendit (Episcopus) se Causare Monasterium, atque ad suum jus intromittere. Ita in alia apud eumdem Ughell. in Episcopis Veronensibus pag. 805.

Causer, eodem significatu, in Sent. locumtenentis Duac. ann. 1377. ex Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 138: Pour lequel fait et omicide lidis procureur eust Causé et calengiet ledit Jaquemars pardevant nous en jugement de avoir desservi mort. Coser et Choser, pro Increpare, vituperare, objurgare, vulgo Gronder, blâmer, reprimander, in Vita J. C. MS.: Sa fame l'ot, moult fort le Cose, Car ele estoit moult saine cose. Fabul. tom. 1. pag. 160. Moult de sa gent parler n'en osent, Mais par derriere moult l'en Chosent.

Causare, Fabricare, facere. Idem est quod Caussare. Vide in hac voce. Statuta Massil. lib. 5. cap. 52: Ordinamus.... quod fabri.... exercentes ministerium fabrariae.... non accipiant pretium vel mercedem ultra modum infra scriptum, videlicet pro ferrando equo quatuor den. de uno pede.... Item, de Causando quendam ligonem, sicut convenerint inter se, justo modo. Notum est a Scholasticis usurpari verbum Causare, pro efficere.

Causatio, Lis, controversia, placitum, Gregor. Magn. lib. 1. Epist. 9: Fines, de quibus Causatio mota est. Concilium Arelatense ann. 813. can. 16: Ne in Dominicis diebus publica mercata, neque Causationes disceptationesque exerceantur. Capit. 1. ann. 811. cap. 2: Unde illae frequentissimae Causationes in quibus unus alteri quaerit quicquid parem suum viderit possidentem. Charta Eberardi Salzburgensis Episc. in Chron. Reichersper. ann. 1153: Deposuit Causationem super quodam praedio. Formulae veteres apud Bignon.: Ut Causationes et lites definire et terminare juste et rationabiliter debeant. Vide Translat. S. Guthlaci num. 15. Ita etiam vocem hanc usurpat non semel Symmachus lib. 2. Epist. 22. 36. lib. 4. Epist. 18. Charta ann. 1048. in Chartulario S. Victoris Massil. fol. 170: Nos audita Causatione sive contrapellatione, quam Dominus Isanus Abbas et Monachi S. Victoris fecerunt adversum nos, etc. Chart. Langob. ann. 724. ap. Brunetti pag. 471: Si forsitan quislibet ex successoribus meis..... litis Causationem inmittere praesumpserit, etc. Formula fori Romani. Chart. ann. 816. ap. Ludew. Script. Bamb. tom. 2. pag. 5: Si quis ullam causationem de hac parva oblatione.... generare conatus fuerit, etc.

Recausare, Idem quod Causare. Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 28: Quaelibet persona qui contra hanc donationem ullo unquam tempore venire aut Recausare conaverit, etc.

Incausare, In causam mittere, Mettre en cause, in jus vocare. Charta Waldemari Regis Daniae ann. 1326: Si aliquis Incausatus fuerit, quod alecia in aquis emerit, ipse tertia manu se purgabit.

Causarius. Gloss. MS. Regium sign. 1197: Pragmatici, Causarii Vide supra Causalis. Gloss. Isidor. et Papias: Causarius, litis amator, etc.

Causarius, interdum Reus qui ex aliquo crimine ad causam ducitur, Joanni de Janua. Gloss. Isidor. Causarius reus. Gloss. Graec. Lat. ὐπαίτιος, Causarius. Aliter tamen hanc vocem interpretantur viri docti: quippe Causarium, in Glossis sontico morbo laborantem dici volunt; ὑπαίτιοι enim idem valet quod sontes, apud Latinos: idque eruunt ex Hesychio, cui ἐπίληπτοι, dicuntur ὑπαίτιοι, et δαιμονιζομένοι; atque ita usurpavit Passionarius Galeni, cujus auctorem Gariopontum volunt lib. 1. cap. 11. de Anteneasmo, maniae specie, qua qui laborant, a Latinis Percussores, ab aliis Causarios appellari observat: ubi perperam editum in 1. Edit. Lugdun. ann. 1526. Causanos. In Basileensi vero ann. 1531. absunt haec verba, alii Causarios.

Causarius. Qui causam habet, ratione et causa nititur. Sussannaeus in Vocabulario: Causarii, Quibus causae legitimae, ne mererent, suppetebant. Sic apud Livium Causarius miles dicitur, cui legitima causa est missionis efflagitandae. Causaria missio, in leg. 9. Cod. Th. de Desertor. (7, 18.) Causaria liberalitas, apud Spartianum. Causariam missionem quidam interpretantur, cui morbus causa fuit, ut Causariam liberalitatem, cui aliquis casus ac calamitas causa fuit. Nam causa pro morbo sumi observatum.

Causaticus. Qui alium in causam trahit. Lex Bajwar. tit. 16. § 2: Non debet testem veritatis compellere Causaticus ejus, nisi forte aliquis testem mendacem habere voluerit.

Causator, Qui actoris vel rei in judicio partes agit, litigator. Lex Salica tit. 60: Cum causa discussa fuerit inter duos Causatores. Decretio Childeberti Regis cap. 11: Causator Centenarium cum Centena requirat. Lex Langob. lib. 2. tit. 21. § 30. Lothar. l. cap. 74.: Neque cogantur ad placita venire, praeter in anno... exceptis scabinis, et Causatoribus, et testibus necessariis. Vide tit. 41. § 1. tit. 51. § 2. tit. 55. § 13. lib. 3. tit. 9. § 8. Liutpr. 25. (4, 7.). Carol. M. 21. Liutpr. 8. (2, 2.). Lothar. I. 26. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 10. Capitula Caroli C. tit. 31. cap. 33. Edict. Pistens. ann. 864. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2: Excepto per verissimas cartulas cum quibus se Causatores legaliter defendere queant, etc. Gregorii Monachi Chron. Farfense, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 616: Tunc supradicta Carabona ancilla Dei inique adhaesit eidem Donadeo, ut propter amorem consanguinitatis traderet illi ipsam chartam, per cujus occasionem chartae, quae legalem investituram non habuit, invasor et Causator hujus terrae exstitit idem Donadeus; id est, per actionem judicialem invasit.

Causamentum. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 111: Similiter nempe statuerunt ac bonum Causamentum esse laudaverunt, ut si quis, etc. Galli dicerent: Ils ont jugé que c'estoit une bonne chose d'ordonner, etc. Charta Alfonsi III. Regis Portugalliae ann. 1289. tom. 4. Monarchiae Lusitanae pag. 279. v.: Et si illud non pectaverit, remaneat in Causamento de Meyrino. Vide, Causimentum.

Ad Causam, Ob, propter. Gall. A cause, apud Lobinellum Hist. Paris. tom. 3. pag. 378: Guido Abbas Majorismonasterii, et ad Causam ejusdem monasterii, Administrator Collegii saecularis S. Martini de Plessyo. Ibidem pag. 102: Jus praesentandi et conferendi beneficia intra fines Ecclesiae S. Germani ad dictam Ecclesiam tanquam ad Matricem pertinet, et ad Causam ejusdem ad Decanum et Capitulum. Item pag. 109: Ad causam Ecclesiae nostrae. Apud eumdem Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 837: Ad Causam et ratione successionis Domini Conani. Passim occurrit alibi.