Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAUSA

CAUSA,⁵ Casus seu ingruens necessitas, qua vassallus domino capitali vectigal ex jure praestare tenetur. Locus est infra in Escober. Hinc

Causari, Deberi; dicitur de eo quod legitime ex jure exigitur. Convent. Saonae pag. 54: Compellunt muliones, qui portant pisces, et tangunt limites Saonae, ad solvendum gabellam, quae pro transitu non Causatur, nec solvi debet.