Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): voluntarius

voluntarius, a, um

a) willkürlich, d. i. aus einem Willen im weitern Sinne dieses Wortes (→ voluntas sub a) hervorgehend, synonym mit spontaneus (←), der Gegensatz zu coactus und violentus (←): ad rationem voluntarii requiritur, quod principium actus sit intra cum aliqua cognitione finis, th. I. II. 6. 2 c; voluntarium autem denominative dicitur a voluntate et potest trahi ad ea, in quibus est aliqua participatio voluntatis secundum aliquam convenientiam ad voluntatem. Et hoc modo voluntarium attribuitur animalibus brutis, inquantum scilicet per cognitionem aliquam moventur in finem, ib. ad 1; vgl. ib. 1 c; Philosophus accipit voluntarium large, non secundum quod dicitur a voluntate, sed secundum quod dicitur contra violentum; unde, cum violentum sit, cuius principium est extra, voluntarium erit, cuius principium est intra. Et inde est, quod animalia, quae moventur ex seipsis, motus voluntarios habere dicuntur, 2 sent. 25. 1. 1 ad 6; vgl. 3 sent. 27. 1. 4 ad 3; voluntarium ponitur a Philosopho in brutis, non secundum quod convenit cum voluntate, sed secundum quod opponitur violento, ut sic dicatur voluntarium esse in brutis vel pueris, quia sua sponte aliquid faciunt, non propter usum liberae electionis, verit. 24. 2 ad 1; voluntarium dicitur omne, quod sponte fit, 3 eth. 1 a; voluntarium autem importat (bedeutet) motum appetitivae virtutis, quae praesupponit cognitionem apprehensivae virtutis eo, quod bonum apprehensum movet virtutem appetitivam, ib. c; hoc enim dicimus voluntarium, quod quis sponte et proprio motu operatur, ib. 4 c.

Zu motus voluntarius → motus sub a & b.

Als Arten des voluntarium gehören hierher: voluntarium secundum rationem imperfectam & v. secundum rationem perfectam (th. I. II. 6. 2 c) = das Willkürliche nach seinem unvollkommenen und das nach seinem vollkommenen Begriffe (perfectam igitur cognitionem finis sequitur voluntarium secundum rationem perfectam, prout scilicet apprehenso fine aliquis potest deliberans de fine et de his, quae sunt ad finem, moveri in finem vel non moveri. Imperfectam autem cognitionem finis sequitur voluntarium secundum rationem imperfectam, prout scilicet apprehendens finem non deliberat, sed subito movetur in finem. Unde soli rationali naturae competit voluntarium secundum rationem perfectam, sed secundum rationem imperfectam competit etiam brutis animalibus, ib.).

b) willentlich, d. i. aus einem Willen im engern und eigentlichen Sinne dieses Wortes (vgl. voluntas sub b), sei es mit Freiheit, sei es mit Notwendigkeit (vgl. th. III. 18. 1 ad 3), hervorgehend oder ihm angehörend, der Gegensatz zu involuntarius (←) und non voluntarius: dicitur aliquid voluntarium, quia est secundum inclinationem voluntatis, ib. I. 82. 1 c; voluntarium dicitur, quod est a voluntate, ib. I. II. 6. 3 c; dicitur enim aliquid voluntarium ex eo, quod voluntas in id fertur, ib. 7 c.

Eine Art des voluntarium in diesem Sinne ist das voluntarium praeconsiliatum (3 eth. 6 h), das aristotelische ἑκούσιον προβεβουλευμένον (Eth. Nic. III. 4, 1112. a. 15) = das überlegte Willentliche oder das Freiwillige (→ sub c).

c) freiwillig, frei gewollt, d. i. aus einem Willen im engern und eigentlichen Sinne des Wortes (→ voluntas sub b) auf Grund einer Überlegung und Wahl hervorgehend, synonym mit liber (← sub a), der Gegensatz zu involuntarius (←): non est naturale Deo velle aliquid aliorum, quae non ex necessitate vult. Neque tamen innaturale aut contra naturam, sed est voluntarium, th. I. 19. 3 ad 3; illud cuius domini sumus, dicitur esse voluntarium, ib. I. II. 6. 3 a; quod enim voluntarium est, neque violentum neque necesse est esse, cg. I. 82; voluntarium videtur esse, cuius principium est in ipso operante (et sic excluditur violentia), ita tamen, quod ipse operans sciat singulas circumstantias, quae concurrunt ad operationem (et per hoc excluditur ignorantia, quae causat involuntarium), 3 eth. 4 a; aliquid dicitur esse voluntarium, non solum quia cadit sub voluntatis actu, sed quia cadit sub potestate voluntatis; sic enim et ipsum non velle dicitur voluntarium, quia in potestate voluntatis est, velle et non velle, et similiter facere et non facere, mal. 2. 1 ad 2.

Zu actio voluntaria → actio sub a; zu actus v. → actus sub a; zu agens v. → agens; zu appetitus v. → appetitus sub a; zu causa v. → causa sub b; zu commutatio v. → commutatio sub b; zu defectus v. → defectus sub b; zu error v. → error; zu habitudo v. → habitudo; zu ignorantia directe & indirecte v. → ignorantia sub a; zu per accidens & per se malum in rebus v. → malus sub b; zu ignorantia v. → ignorantia sub a; zu iustificatio v. → iustificatio sub a; zu opus v. → opus sub d; zu paupertas v. → paupertas sub a; zu peccatum v. → peccatum sub b; zu providentia v. → providentia; zu res v. → res; zu speculum v. → speculum sub a; zu subiectio v. → subiectio sub b; zu violentia v. mixta → violentia sub a.

Arten des voluntarium in der Bedeutung von Freiwilligem sind: 1. voluntarium absque condicione sive voluntate absoluta & v. sub condicione sive ex suppositione sive voluntate condicionata (th. I. II. 6. 6 ob. 3 & ad 3; 39. 1 c; 4 sent. 21. 1. 1. 4 c) = das beziehungslose oder unbedingte und das bedingte Freiwillige. 2. v. absolute sive de se & v. relative sive per comparationem ad aliud (th. I. II. 6. 6 ad 2) = das Freiwillige an sich genommen d. i. so, wie es ohne Rücksicht auf was anders ist, und das in Beziehung oder in Vergleich zu etwas Anderm gesetzte Freiwillige. 3. v. de se, → v. absolute. 4. v. directe & v. indirecte (ib. 77. 7 c; mal. 3. 8 c; vgl. th. I. II. 6. 3 c & ad 1) = das direkt Freiwillige (in quod voluntas fertur, th. I. II. 77. 7 c) und das indirekt Freiwillige (quod voluntas potuit prohibere, sed non prohibet, ib.; sicut submersio navis dicitur esse a gubernatore, inquantum desistit a gubernando, ib. 6. 3 c). 5. v. ex suppositione, → v. absque condicione. 6. v. indirecte, → v. directe. 7. v. in particulari & v. in universali (ib. II. II. 142. 3 c; quodl. 5. 5. 10 c; 3 eth. 1 f) = das Freiwillige mit Bezug auf einen besondern Fall und das Freiwillige mit Bezug auf das in diesem Falle enthaltene Allgemeine. 8. v. in universali, → v. in particulari. 9. v. mixtum & v. simpliciter (th. I. 113. 7 c; I. II. 6. 6 c; II. II. 108. 4 ad 4; 142. 3 c; cg. III. 116; 3 sent. 20. 1. 5. 2 c; 4 sent. 29. 1. 1 c; quodl. 5. 5. 10 c; 3 eth. 1 f) = das gemischt und das einfachhin oder schlechtweg Freiwillige (illud dicitur simpliciter voluntarium, quod aliquis vult in particulari, secundum quod agitur, consideratis scilicet omnibus, quae circumstant, quamvis in universali consideratum non esset voluntarium; sicut nauta non vult proiectionem mercium in mare absolute et universaliter considerando, sed imminente periculo salutis hoc vult, th. I. 113. 7 c; unumquodque enim simpliciter esse dicitur, secundum quod est in actu, secundum autem quod est in sola apprehensione, non est simpliciter, sed secundum quid. Hoc autem, quod per metum agitur, secundum hoc est in actu, secundum quod fit; cum enim actus in singularibus sint (→ actus sub a), singulare autem inquantum huiusmodi est hic et nunc, secundum hoc id, quod fit, est in actu, secundum quod est hic et nunc et sub aliis condicionibus individualibus. Sic autem hoc, quod fit per metum, est voluntarium, inquantum scilicet est hic et nunc, prout scilicet in hoc casu est impedimentum (Verhinderung) maioris mali, quod timebatur; sicut proiectio mercium in mare fit voluntarium tempore tempestatis propter timorem periculi. Unde manifestum est, quod simpliciter voluntarium est, ib. I. II. 6. 6 c; ea, quae per timorem fiunt, principium habent ab exteriori impellente, unde non sunt simpliciter voluntaria, sed mixta, ut dicitur in 3 Ethicorum (c. 1, 1110. a. 11), ea autem, quae per delectationem fiunt, sunt simpliciter voluntaria, ib. II. II. 142. 3 c; quod vult propter timorem tantum, dicitur mixtum involuntario, sicut aliquis vult in mari proiectionem mercium propter timorem, cg. III. 116). 10. v. per accidens & v. per se (ib. 6; 4 sent. 29. 1. 1 c) = das nebenbei und das an sich oder als solches frei Gewollte (sicut qui proicit merces in mare causa salutis, non intendit proiectionem mercium, sed salutem, proiectionem autem vult non simpliciter, sed causa salutis, cg. III. 6). 11. v. per comparationem ad aliud, → v. absolute. 12. v. per se, → v. per accidens. 13. v. perfecte & v. quocumque modo (2 sent. 41 exp.) = das vollkommene (= v. simpliciter, ↓) und das irgendwie Freiwillige. 14. v. quocumque modo, → v. perfecte. 15. v. relative, → v. absolute. 16. v. secundum actionem & v. secundum passionem (th. I. II. 6. 5 ad 2) = das frei Gewollte im Sinne eines Tuns (puta, cum aliquis vult aliquid agere, ib.) und das im Sinne eines Leidens (scilicet cum aliquis vult pati ab alio, ib.). 17. v. secundum causam & v. secundum se (ib. 77. 7 c) = das in seiner Ursache frei Gewollte (quando voluntas fertur in causam et non in effectum, ut patet in eo, qui voluntarie inebriatur; ex hoc enim quasi voluntarium ei imputatur, quod per ebrietatem committit, ib.) und das an sich frei Gewollte (quando voluntas directe in ipsum fertur, ib.). 18. v. secundum passionem, → v. secundum actionem. 19. v. secundum se, → v. secundum causam. 20. v. simpliciter, → v. mixtum. 21. v. sub condicione, → v. absque condicione. 22. v. voluntate absoluta, ≈ . 23. v. voluntate condicionata, ≈ .

d) willig, bereitwillig: dum homo voluntarius est ad observandum ea, quae praecipit lex divina, cg. III. 128.