Close Window

Neulateinische Wortliste (NLW), Johann Ramminger (www.neulatein.de/ version 09.2018, thanks to the author!): auctor

auctor, -oris, m .

Orthographie : FILELFO-F ep sig.k4 r ( 1450 ) Quod scire ex me petitis, qui auctor scribi debeat, brevi accipite. Cum alii non nullo litteratissimi uiri, tum priscianus grammaticus locupletissimus testis est eundem esse apud nos auctorem, qui graece dicatur ἀυτέτησ authentes. Hinc arbitrati sunt aliqui iuniores in hoc nomine c litteram ante t in eadem syllaba utranque mutam addi non oportere, cum neque apud graecos ἀϋθέντησ authentes eam recipiat. At ego idem significare auctor quod ἀυτέτεσ facile concedo, sed ab augeo id nomen deductum puto sicque, quoniam a supino auctu formetur, per ct esse scribendum. Et ita a priscis uidemus obseruatum. Nam si ab ἀυτέντεσ descenderet, c litteram auctor non reciperet et t aspiraretur.

Lexicographica: TLL*