Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): eleemosyna

eleemosyna eleemosyna, -ae, f. script. et form.: elem- (cf. ThLL V/2 350,68) |ConcPr XV|; elemosin- (cf. ThLL ib. 64) |GumpWenc 152|; ęlęmosin- v. infra; elemozin- |(1439) LibCivBit f.192r|; elemosen- |ArchKarlšt|; elemonsin- |(1342 Nov. 15) ArchPr|; eleomosin- |(1412 Iul. 16) ArchPr|; elimosin- (cf. ThLL ib. 71) |TranslWenc 130|; elymosin- (cf. ThLL ib.) |WencDoct 20b|; elmosin- v. infra; alimosin- |MilUrb 322|; helemosin- (cf. ThLL ib.) |Adalb 360|; helimosin- (cf. ThLL ib.) |(1452 DocUlrRos IV 358|; -sin- |GerlAnn 490|; elemonias (acc. pl.; err. ed.) v. infra

1 beneficium, munus, stips pauperi data – dobrodiní, dar, almužna: almuzna dic elemosina (A, elmosina Ryba) |ClarGl 2454|; elemosina almüsen |KNM X E 1 f.181v| elemosina spende |KNM II F 4 f.362r|; elemosina almuzna |LexS p. 75b ( sim. VocLact f.H 1va)|; elemosine darowe |UK VIII D 13 f.117v|

+ iunct.: eleemosynam (-as) facere (cf. ThLL V/2 351,7) beneficium, stipem conferre – prokazovat dobrodiní, dávat almužnu: quam affectuose quamque devote hanc e-am...dux Sobieslaus faceret |CosmCont I 233|; qui possidentes terrenam substanciam et elemosinam facientes...vivunt |Malogr f.y 5vb|; in lecto cum nullo iaceam, elemonias faciam |ArnPardGaud 271|; certum est religiosos maiorem facere e-am quam in seculo existentes |StephDolApol 99|; facere elemosinam est accio bona |HusSent 344|; elemosine...non sunt...faciende (vetus vers.: almužny...nemají...činěny býti ) |LaurBrzezHist 462|; ut elem-am in pauperes faciant |NicPelhChron 518|; saepe eleemosyna perpetua iur. eccl.: de bonis, pecunia sim. per donationem perpetuam (q. v. s. v. donatio) concessis, possessio perpetua – o majetku, penězích apod. poskytnutých darováním, trvalé vlastnictví: vobis...et monasterio vestro...damus, donamus et tradimus (rex) in perpetuam elemosinam villas nostras...cum omnibus suis pertinenciis |(1249) CodDiplBoh IV 287|; quas (collectas) hospitali...pro infirmancium in eo personarum...consolacione nomine perpetue elimosine elargimur (rex) |(1348) RegDipl V 197|; Nicolaus D. ...conventui monasterii sancti Michaelis...villam L. ...in perpetuam elemosinam...dat |(1378) TabMorB 132a| eleemosyna pia donum, spec. ad usum ecclesiae datum – dar, zvláště poskytnutý na církevní účely: hortamur (sc. papa)..., quatinus de bonis vobis...collatis pias elemosinas et grata eis (fratribus ordinis Predicatorum) caritatis subsidia erogetis |(1246) CodDiplBoh IV 185|; monentes, quatenus eidem K. ...pias elemosinas et grata subportamenta...debeatis inpendere caritatis |FormThob I 174|; eis (nunciis procuratorum hospitalis) grata subsidia et pias e-as conferentes |CancArn 401|; que (ecclesia)...complenda existit..., ad cuius operis consumacionem pie fidelium elemosine sunt plurimum oportune |(1371) MonVat IV 136|; si...ad eius (ecclesie) reparacionem manus porrigentibus adiutrices aut...pias elemosinas erogantibus...indulgencia...concessa fuerit |(1378) ib. V 99|; saepe eleemosyna pura i. q. simplex eleemosyna (adi. additum eleemosynam sponte dari significat libero scilicet consilio donantis nulla necessitate aut obligatione coacti – dar, almužna (přidáním adj. se klade důraz na pojem naprosté dobrovolnosti daru): est autem alius articulus erroneus, sc. quod decime sunt pure elemosine et parrochiani possunt propter peccata suorum prelatorum...eas auferre |StanWicl 57|; decime non debent subtrahi a malis sacerdotibus, quia eorum sunt debita, que non debent auferri habitualiter ab aliquo peccante, et videtur opponens innuere, quod sunt pure elem-e; et ille est articulus Wicleph 18 |PetrZat 343|; al. distinguuntur: eleemosyna corporalis et spiritalis: elemosina pars satisfaccionis triplex est. Elemosine spirituales. Elemosine corporales VII sunt |Malogr f.b 3va|; ista diffinicio conpetit tam spirituali quam corporali elemosine |HusDef 197|; ne ergo fiat in termino equivocacio, supponitur ad presens, quod humana elemosina sit elemosina corporalis, data ab homine simpliciter sub nomine elemosine |ib. 198|; episcopus...non tantum dominatur super sciencia hominis..., quin potest libere ex tytulo spiritualis elemosine populo ewangelium predicare |NicDrazMiss 102|; homo sub potestate regis constitutus...licite potest dare elemosinam corporalem indigenti sine speciali licencia regis |UlrZnoymPos 110|; al.

2 iur. eccl.: donatio, donum (de bonis, iuribus sim.; cf. Blaise 335a) – darování, dar (o majetku, právech apod.): ęlęmosinam, quam...dux S., scilicet homutne in O., ...Olomucęnsi ęcclesię contulerat |(1174-1178) CodDiplBoh I 254|, cf. eiusdem diplomatis apographum s. XIV, ubi: chomutne |ib. 262|; virginibus...terram...contulimus...possidendam...Et ut nostra elemosina stabilis et rata permaneat, presentem cartam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari |(1233) ib. III 28|; conventui...iura...condonamus volentes..., ut hec elemosina nostra a nostris successoribus nullatenus infringatur |(1241) ib. IV 72|; magister Cunsso..., custos ecclesie Pragensis, ...debet predictam elemosinam obtinere |(1380) TopTg II 674b|; ipsas...e-as et facultates ecclesie appropriatas et donaciones...nemo secularium dominorum pro se debet usurpare aut auferre |DocBelHus I 131|

3 a i. q. capellania (1, q. v.; cf. DuC III 244a) – úřad kaplana: pro animabus illis, a quibus hec bona pervenerunt..., creo...unam capellaniam s(eu) elemosinam in e(cclesi)a parochiali...in Z. |(1377) LibEr II 146a|; ordinamus unam elemosinam s(eu) capellanum, qui quatuor missas...pro animabus parentum...tenebitur...peragere |(1389) TopTg II 88b|

b i. q. hospitale (cf. DuC III 243a) – špitál: quatenus huiusmodi possessiones...et redditus...memorate domui, oratorio, elemosine s(eu) hospitali dignemini annectere |(1378) LibEr II 148a|.