Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELEBRO

CELEBRO,² (CELEBRARE) Facere, peragere. Annal. vett. Mutin. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 59: Eodem anno grave peccatum Celebratum fuit cum episcopo Guielmo. Stat. S. Flori MSS. fol. 34: Nullus nisi in nocte dormierit et digestione non Celebrata, etc. Sed si digestio Celebrata sit, quamvis dormitio nulla praecesserit.