Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELLA

CELLA, Latinis, est ἀποθήϰη, Penus, promptuarium, in quo quaepiam ex iis, quae ad vitam conducunt, reconduntur, veluti Cella vinaria, olearia, mellaria, etc. Gloss. Gr. Lat.: Cella proma, ταμεῖον, Cella vinaria, οἰνών. Interdum pro cubiculo, ut apud Vitruvium lib. 2. cap. 8. Lateritiae Cellae; lib. 3. cap. 1. Cella aedis; lib. 6. cap. 9: Cubicula etiam et Cellae familiaricae constituuntur. Gloss. Lat. Gr.: Cella, οἴϰημα.

Cella vero et Cellula, posterioribus saeculis usurpantur pro Monachorum domicilio, atque adeo ipso Monasterio. Ita passim Cellae vocem usurpat Gregorius M. lib. 2. Dial. in Praefat. cap. 9. 12. 13. 21. 33. ubi Zacharias μοναστήριον vertit. Primitus enim Monachi divisis in Cellis, seu Cellulis, habitabant, in idem licet oratorium psallendi gratia, aut sacra peragendi convenirent. Regula Macarii cap. 13: De fratribus, vel qui in oratorio sunt, vel qui per Cellulas consistunt. Clodoveus in suo Praecepto: Monachis ibidem per diversas Cellulas manentibus, seu mansuris, omnia necessaria... praebeantur. Eucherius Lugdun. de Laude Eremi: Haec nunc habet senes illos, qui divisis Cellulis AEgyptios patres Galliis nostris intulerunt. Rufinus lib. 2. de Vitis Patrum in Praefat.: Commanent autem per eremum dispersi et separati Cellulis. Et lib. 3. num. 219: In eodem loco circiter quinque millia divisis Cellulis habitabant. Guigo Cartusiae Prior de Quadripartito exercitio cellae cap. 9: Et quidem quantum in ea (cella) morari fructuosum, tantum extra eam longe vel diu vagari periculosum. Non enim diutius habitator Cellae vivere potest spiritualiter extra Cellam, quam corporaliter piscis extra aquam. Considerate quia pisciculo illi, qui Alec dicitur, unum idemque momentum est, et extra aquam esse et expirare. Et Cella quidem formatur ex hac dictione Allec, cum convertitur. Vide S. Hieron. Epist. 4. et 31. S. Augustin. de Morib. Eccl. lib. 1. cap. 31. Cassian. lib. 5. Instit. cap. 36. et Collat. 18. cap. 4. Sozonem. lib. 6. cap. 31. Niceph. Gall. lib. 11. cap. 38. Gaufredum Grossum in Vita S. Bernardi Abbat. Tiron. cap. 12. etc. Monasteria quoque Sanctimonialium Cellas appellant Wolfhardus in Vita S. Walpurgis Abbatissae lib. 4. num. 10. S. Lullus Archiep. Magunt. in Epistola inter Bonifacianas 47. ad Oswitham Abbatissam, etc. Hinc Incellari, Cella donari in Statut. Ordinis Cartusiensis an. 1368. part. 2. cap. 6. § 1.

Cellas istas, ϰελλία vocant Graeci Scriptores passim, Palladius in Vita Chrysostomi pag. 54. Edit. Emerici Bigoti, et alii quos laudant Meursius, et Fabrotus in Glossario ad Cedrenum: μοναστήρια. Nilus Narrat. 7. cap. 9. Interdum et σπηλαῖα. Atque inde Cellarum, et ϰελλίων nomen mansit locis quibusdam, ubi inaedificatae erant Cellae Monachicae, uti monti Larissae in Macedonia vicino, qui Βοῦνος τῶν Κελλίων Annae Comnenae lib. 5. Alex. pag. 138. Kellia Innocentio III. PP. lib. 13. Epist. 4. dicitur; Cellis in AEmathia, et Celliis in Bithynia apud eamdem Annam lib. 12. Cellarum Thessalicarum meminit auctor Itinerarii Hieros. et Antonini, ut et alterius ejusdem appellationis in AEgypto, Sozomenus lib. 6. cap. 31. et Niceph. Gall. lib. 11. cap. 38.

Cellae quoque vox crebro pro Monasteriolis, seu, ut olim vocabant, Abbatiolis, vel Obedientiis, quae majoribus suberant, sumitur. Nam cum Monachi praedia variis in pagis possiderent, eo aliquot e suis mittebant, qui et fruges colligerent, procurarent reditus, et ad Monasterium deferrent: vel ut vitam solitariam quodammodo in iis agerent destinati Monachi; unde Bonifacius VIII. cap. 3. de Verbor. signif. Cellas ejusmodi loca secreta et solitaria interpretatur, quae ab hominum separata convictu sunt ad contemplandum et Deo vacandum specialiter deputata. Vel denique cellae subinde aedificatae propter nimium Monachorum numerum, ut ex Monasteriis eo mitterentur Monachi, aliisque identidem pulsantibus locum darent. Ardo Monach. in Vita S. Benedict. Abbat. Anianensis: Et quia caetera loca eos capere non quibant, constituit locis congruis Cellas, quibus praefectis magistris posuit fratres. Iisdem enim in locis exstructa etiam oratoria, quibus deserviendis destinatus certus Monachorum numerus, qui a Primario Monasterio dependebat. Cellae coenobiales, in Praecepto Lud. Pii apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 38. Charta Arnaldi Archiep. Burdegal. ann. 1120. apud Sammarthanos: Quia S. Macarius, non cella S. Crucis, sed per se Monasterium erat, etc. Charta Galonis Episcopi Parisiensis ann. 1107: Ita scilicet ut Abbas Fossatensis praedictum monasterium tanquam Cellam suam possideat. Charta ann. 1082. inter Instrum. Hist. Meld. tom. 2. pag. 14: Quondam erat Ecclesia BB. Apostolorum Petri et Pauli nomini dedicata, quae Abbatiae nomen habebat; sed per incuriam habitantium dignitatem hujus nominis amiserat. Ordinavit igitur supradictum Concilium, ut hujusmodi Abbatiae Cellae fierent et Cellae nominarentur, religiosisque monachis traderentur. Rudolphus Presbyter in Vita Rabani Mauri Archiep. Mogunt. num. 5: Per cellas quoque fratrum sibi commissorum, et per alia loca inculta ad se pertinentia, in quibus prius non erant, Ecclesias cum permissione Episcopi sui construxit, etc. Quippe in Agathensi Concil. can. 58. Epaon. can. 10. Venetico can. 8. Aurelian. I. cap. 22. Cellae novae, aut Congregatiunculae Monachorum absque Episcopi consensu prohibentur institui. Concilium Aquisgran. ann. 817. et Additio 1. ad Capitul. Lud. Imp. cap. 44: Ut Abbatibus liceat habere Cellas, in quibus aut Monachi sint, aut Canonici, et Abbas provideat, ne minus de Monachis ibi habitare permittat quam sex. In Synodo incerti loci apud Sirmondum tom. 1. Concil. Gall. pag. 618: Vetantur Monachi sequestrati per Cellas habitare, et peculiare ullum habere. In Concilio Parisiensi ann. 1212. part. 2. cap. 24. dicuntur Monachi in claustro interdum movere rixas et seditiones, Ut mittantur ad Cellas. Vita Burchardi Episcopi Wormaciensis: Ibi quoque primum fecit oratorium, deinde aliis officinis peractis, Cellam egregiam construxit. Hac notione Cellam et Cellulam usurpant Lupus Ferrar. Epist. 11. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 30. 31. Ivo Carnot. Epist. 269. Notitia ann. 832. Marcae Hisp. col. 769. Praeceptum Ludovici Transmarini ibidem col. 863. Bulla Paschalis II. pro Corbiniacensi coenobio ann. 1107. inter Instrum. tom. 4. novae Galli Christ. col. 85. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 23. Hist. Monasterii Mediani pag. 269. Acta Murensia pag. 15. 37. Capitul. Caroli M. lib. 4. addit. 1. cap. 14. Excerpt. canon. ann. 806. cap. 9. lib. 6. cap. 138. 140. ex Concil. Aurelian. I. cap. 22, Walafr. Strab. in Vita S. Galli cap. 5. Orderic. Vital. lib. 12. pag. 896. S. Bernard. Epist. 253. etc. Egerunt praeterea copiose de ejusmodi Cellis Monachicis Browerus lib. 21. Antiq. Fuld. cap. 7. et Haeftenus lib. 12. Disq. Monast. disq. 1. Vide Obedientia.

Cella, Interior ambitus Monasterii. Innocentius III. PP. lib. 14. Epist. 155: Semper Hebdomadarius in Cella remaneat, cujus nomine intelligimus interiorem ambitum vel clausuram: si clausura non fuerit, loca adjacentia officinis.

Mirac. B. Bertholdi tom. 6. Jul. pag. 488. col. 1: Morabatur in hospitali quidam pauper, nomine Luitoldus, multo tempore claudus. Hic, cum diu ferulis sustentantibus se omnibus per Cellam notissimus traxisset, etc.

Cella Muratorum, Monasterium, maxime sanctimonialium, idem quod Murata 1. Testam. ann. 1348. apud Cl. V. Garamp. in Ind. ad Hist. B. Chiarae pag. 505. col. 2: Sorori Benedictae de Cella muratorum versus Montes, pro se et duabus sociis, xviij. denarios. Vide supra Carcer 2.