Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELLARIA

CELLARIA, Officium Cellarii, quod aliquando dabatur in feudum cum domibus, terris et redditibus sufficientibus. Hist. Dalph. tom. 1. pag. 133. in Charta Hugonis Episc. Gratianopol.: Dereliquit igitur mansum unum quem mentitus fuerat se habere pro feuda Cellariae... Confessus fuit esse antiquum et verum feudum Episcopalis Cellariae, ipsam dedi eis pro feudo Cellariae. Vide Celleraria post Cellerarius.

Bulla Joan. PP. XXII. qua Philippo regi concedit annalia beneficiorum ecclesiast. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 100. r°: Declaramus ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad... prioratus, supprioratus, claustrales, forestarias, Cellarias, infirmarias, etc.