Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELLARIA

CELLARIA,² pro Sellaria, Vicus in quo habitant sellarii seu sellarum artifices. Charta ann. 1291. in Lib. albo domus publ. Abbavil. fol. 76. v°.: Septem libras Paris. super tribus domibus seu eschopiis contiguis, sitis in Cellaria Abbatis-villae. Vide supra Cella 3. et Sellarius 4.