Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELLARIUM

CELLARIUM, Penarium. Isidorus lib. 15. Orig. cap. 5: Promptuarium dictum eo quod inde necessaria victui promuntur, id est, proferuntur. Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Gloss. Lat. Graec.: Cellarium, et Cellaromarium (f. Cellararium) ταμεῖον, Gloss. Theotiscum Lipsii: Kellera-promptuaria. Castigat. in utrumque Glossar. Leg. Cellarium, et cellar, omarium. Ubi Omarium, pro eo quod Aumarium ex Armarium dicimus. Scaliger ad Festum: alii Promarium legunt. Vide Pricaeum ad Apuleium. Walafridus Strabo de Vita S. Galli cap. 11: De parvo Cellario panem integrum famulanti porrexit. In veteri orbis Descriptione cap. 42. Campania dicitur Cellarium Romae. Chart. Henr. VI. Imper. ann. 1193. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 300. num. 353: In commutationem decimarum, quas de Cellario nostro in Alsatia hactenus accipere consueverunt, etc. Computus ann. 1202. apud D. Brussel. de Feudorum usu tom. 2. ad calcem pag. clxviii: De Cellario Lorriaci retegendo xiii. l. et xiii. s. et xiii d. Vetus Poeta MS. e Bibl. Coislin.: Li vileins monte en son Cegnail, Par ou vels tu que ge t'en tail. Sed ibi vox Gallica Cegnail, medius, ni fallor, intelligeretur de coenaculo, Gall. Chambre haute. Vide Coenale.

Cellarium, Species ipsae quae in cellario asservari solent. Servius ad 1. AEneid. Penum et Cellarium distinguit, quod Cellarium sit paucorum dierum, penus vero longi temporis. Praesertim vero ita appellabantur species quas accipiebant viri in dignitatibus constituti, cum a Principe in provincias mittebantur, aut e provinciis ad Comitatum evocabantur: praebebanturque eae ex rescripto Principis a populis. Ita id vocabuli passim usurpatur hac notione in Cod. Th. leg. 3. de Offic. judic. (1, 10.) l. 6. de Annon. et tribut. (11, 1.) leg. 32. de Erogat. milit. ann. (7, 4.) apud Aurel. Vict. în Maximiano et Herculio, et Sulpitium Sever. lib. 2. Hist. Sacr. in Constantio. Cellarii autem appellatione intelliguntur πάντα τὰ βρώσιμα ϰαὶ πότιμα, ut est in Basilicis: sal, vinum, oleum, caro bubula, lardum, et caeterae species, quae ex Cellario depromi solent.

Cellarienses Species in d. l. 32. Cod. Th. de Erog. milit. ann. l. 16. de Indulg. debit. (11, 28.) quae Cellarium alibi dictae, ut observatum supra: τὰ ϰελλαριϰά Graeci appellarunt. Chronic. Alexandr. pag. 678: Ἀπέστειλεν αὐτὸν ἐν πόλει Προυσίας τῆς Βιθὺνίας διάγειν λαμϐάνοντα ἀννώνας ϰαὶ ϰελλαριϰὰ δαψιλῶς. Ita etiam Palladius in Historia Lausiaca cap. 14. et Harmenopulus lib. 2. tit. 10. Glossae Lat. Gr. MSS. S. Germani Paris.: Penus, ϰελλαριϰόν. Κελλάριον, Penus, in Incert. art. gramm. fragm. num. 161. ap. Endlicher. pag. 105. Glossae Basil: Κελλαριϰόν, ϰεϰρυμμένον. Atque inde promptum est assequi, quid sit Cellarinsis in Edicto Chlotarii II. Regis cap. 23. in Synodo Parisiensi V: Et quandoquidem pastio non fuerit, unde porci debeant saginari, Cellarinsis in publico non exigatur. Est enim id quod Cellarii nomine exigi solet.

Cellarium, Cella, cubiculum. Concilium Arelatense II. cap. 4: Nullus Diaconus, vel Presbyter, vel Episcopus, ad Cellarii secretum intromittat puellam, etc. Agathense cap. 11: Ancillas vel libertas a Cellario, vel a secreto ministerio, et ab eadem mansione, in qua Clericus manet, placuit removeri. Ita in Conc. Arvernensi cap. 16. ubi quod Cellarium dicitur, Cella appellatur in Concilio Turonensi II. cap. 12. Cellula cap. 19.

Cellarium, Dolium, vas vinarium. Inquisit. de foresta Aquilinae in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 58. r° col. 2: Dominus Montisfortis... habet in foresta unum circularium se alterum ad Cellaria sua liganda.