Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELLARIUS

CELLARIUS, Cui potus et escae cura est, qui Cellae vinariae et escariae praeest, promus. Gloss. Graeco-Lat.: Κελλάριος, Penuarius. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2062: Ταμίας, ὁ ϰελλάριος. Vox Latinis nota: sed praesertim haec vox usurpatur pro officio Monastico. Cyprianus in Vita S. Hilarii Arelatensis: Post breve tempus in congregationis Cellarium eligitur. Coepit igitur attente et studiose illis velle largiri quibus esset necessarium, etiamsi abstinentiae amore mihil peterent. Vide Capitulare de Villis cap. 58. Pertz. Cellerarius. Capitula Ludov. Pit. Addit. 1. cap. 56. Vitam S. Benedicti Abb. Anianae n. 9. et Haeftenum lib. 3. Disq. Mon. tract. 7. disq. 4. Vide Cellararius et Cellerarius.

Cellarii, Qui cellaria publica seu species cellarienses asservabant, in Novella Marciani de Indulg. reliqu.

Cellarius Coquinae, in Monasteriis, in Charta Willelmi Ducis Aquit. ann. 1131. pro Abbatia Angeriacensi.

Qui coquinae in monasteriis praeest; Cevelier de le cuisine, in Reg. 13. sign. Habacuc Corb. ad ann. 1510. fol. 21. Cevelier enim vel Chevelier, passim pro Cellerier, in Tabul. ejusd. abbat. Unde Cevelier des eaues appellatur in Reg. jam laudato, qui nunc vocatur le Cellerier des eaux.