Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CELSITUDO

CELSITUDO, Titulus honorarius Regum, apud Nicolaum I. PP. Epist. 36. 57. Vide Beslium in Comitib. Pictav. pag. 177. S. Bernardum in Epistola ad Ludovicum Regem Franc. inter ejus opera tom. 1. col. 254. edit. 1690.Marin. Pap. Diplom. pag. 242. b. etc.

Hugoni Cluniacensis coenobii abbati tribuitur a Simone Crispeiensi comite, in Charta ann. 1076. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 207: Notum sit vestrae Celsitudini, beatissime pater, etc.