Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CERTAMEN

CERTAMEN, Cura, accuratio, animi contentio. Inscriptio Codicis Carolini, seu Epistolarum summorum Pontificum ad Pipinum et Carolum Magnum, ex Codice MS. Caesareo apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibliotheca Caesarea cap. 5: Eo quod nimia vetustate et per incuriam jam ex parte dirutas atque deletas (Epistolas) conspexerat, denuo memorialibus membranis summo cum Certamine renovare ac rescribere decrevit. Capitulare 6. ann. 819. cap. 11: Volumus quidem ut ea quae superius retulimus, ut unusquisque exinde bonum Certamen habeant, etc. id est, curam.

Certaminis Judex et Praeses dicitur Balduinus Comes, in subscriptionibus donationis Monasterio Aquicinctino factae ann. 1096. apud Miraeum tom. 2. pag. 1145. Sic dictus videtur, quia Balduinus ille primus erat inter multos viros nobiles, qui simul convenerant ad eam donationem confirmandam, metaphora forte ducta ab eo qui Campionibus decertantibus praesidebat.

Certamen Cognitionale, Duellum seu singulare certamen, quo rei obscurae cognitio et veritas innotescebat, ut erat hujus aetatis opinio. Stat. Roberti reg. Sicil. MSS.: Non exigentes in istis cognitionalia ordinare Certamina, quae in praelatorum, clericorum personis atque et negocia (sic) non possetis communi censura rationabiliter exercere. Nisi Certamen cognitionale, Examen juridicum interpretari malis. Vide Cognitor.

Certamen OEcumenicum, Quod ad illud athletae ex toto terrarum orbe reciperentur, sic dictum. Nummus Caracallae Heliopoli in Phoenicia cusus, apud Vaill. tom. 2. pag. 53. praefert: Cert. Sacr. Cap. OEc. Is. Hel. Hoc est, Certamen sacrum, Capitolinum, OEcumenicum, Iselasticum, Heliopolitaneum. Eadem leguntur in Nummo Valeriani ibid. pag. 332. et in nummis Elagabali. De his consule Tristan. Comment. tom. 3. pag. 6. et Spanheim in Epist. 2. pag. 121. et seqq.