Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADMINICULUM

ADMINICULUM, Modus, ratio, argumentum, Practicis nostris Moyen. Ludewig. Reliq. MS. tom. 5. pag. 541: Renunciantes omni beneficio juris cujuslibet, necnon exceptioni, suffragio, Adminiculo, quibus contra praemissa, etc. Ibidem pag. 539: Renunciantes... omni dominio, actioni, impetitioni, liti, juri, literis et Adminiculis, quae nobis, etc.

Practicis nostris etiam Adminicule, Probatio inchoata et infirma, argumentum seu instrumentum rei probandae quidem invalidum, sed quod caeteris adminiculo est.