Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CERVUS

CERVUS, Cervus domesticus, in Lege Salica tit. 35. § 2. et in Leg. Longobard. lib. 1. tit. 19. § 13. Rothar. 320. et 321. Justinianus Institut. lib. 2. tit. 1. de Rer. divis. § 15: Cervos quoque quidam ita mansuetos habent, ut in silvam ire et redire soleant. Ejusmodi est ille qui a Virgilio describitur lib. 7. AEneid. vers. 483: Cervus erat forma praestanti, et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum Nutribant, etc.

Cervus Signum Habens, eodem tit. Legis Salicae, id est, nolam, tintinnabulum, ut recte interpretantur viri docti. Vide Signum.

Cervus Domitus, id est, domesticus, in Leg. Ripuar. tit. 42. § 2. cui opponitur Cerva indomita, § 7.

Cervus ad venationem faciendam mansuefactus, ibidem: qui praemittitur in silvam, ut caeteros attrahat, et dum iis se adjungit, in casses et venatores conjiciat.

Cervus Extelarius. Vide Extelarius.

Cervus qui Prugit. Vide Prugire, Rugire.

Cervus qui Treudis non Habet. Vide Treudis.

Cervus Ramagius, Gall. Cerf ramage, apud Christinam Pisanam 1. part. du Tresor de la cité des Dames, cap. 18. Vide infra, Ramagius cervus.

Cervi, Furcae, Sustentacula, Papiae: ex Gr. forte ϰηροῦχοι. Hac notione Cervi vocem usurpavit Varro. Servius ad illud Virgilii Ecl. 2. Figere Cervos annotat: Aut furcas, quae figuntur ad casae sustentationem, quae dictae Cervi ad similitudinem cornuum cervinorum: aut, quod melius, Figere Cervos, id est, venari et jaculari intelligamus.

Cervi Argentei inter baptisteriorum ornamenta non semel occurrunt, quo ad baptismum, quomodo cervus ad fontes aquarum, summo desiderio perveniendum esse monstraretur. Consule notas ad Anast. Bibl. tom. 3. pag. 75. col. 2. Fontan. dissert. inscript. Discus argenteus votivus veter. Christ. Romae edit. ann. 1727. pag. 28. et alios. Vide in Fons 1.