Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CESSO

CESSO, (CESSARE) Cedere, dare. Stat. scacar. Norman. ad ann. 1207. ex Cod. reg. 4653: Si quis tenetur alicui in redditu suo pro haereditate,... si in solutione illius defecerit, ille de quo tenetur haereditas illam saisire poterit post defectum, et fructus exinde percipere tanquam suos; ita tamen quod ille qui Cessavit in feudum, infra triennium a tempore primi defectus, quicumque voluerit et petierit, haereditatem suam recipiet et habebit; prius tamen arreragiis redditus solutis, et culturae sumptibus, si qui fuerint, restitutis. Vide Cassare 1. Cessionare et infra Cessus 2.