Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADMODUM

ADMODUM, Omnino, equidem. Salvianus lib. 1. de Gubernat. Dei: Omnes Admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent, etc. Infra: Aiunt igitur... ideo in hoc seculo deteriorem Admodum statum esse meliorum. Lib. 2: Cum... omnes Admodum suos cum paucissimis fugeret. Lib. 3: Dimittamus... quae in libris postea de Religione conscriptis omnes Admodum Christianos legimus pertulisse. Neque forte aliter haec vox sonat in Decretione Childeberti Regis cap. 4. in Ep. Ludovici Pii ad Sicharium, et in aliquot Formulis veteribus: nisi usurpetur pro amodo, quod volunt Viri docti. Vide Paulinum Aquileiensem in Epistola ad Carolum Magnum praefixa lib. 1. contra Felicem Urgelitanum.