Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADMONITIO

ADMONITIO,² Castigatio seu correctio, quae non praecipiendo, sed monendo fit. Admonnesteresse, commonitrix. Admonestatif, hortatorius, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Charta 744. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 530: Defensionem vero, vel Admonicionem sancti monasterii volumus abere ad monasterium sancte Marie,... seu Andrea venerabilis presbitero et abbati, ea condictione, ut si aliquid discordia inter sorores fuerit exorta, quam non possimus per nos evellere, tunc abba per semetipsum, aut Deo timentem personam ipsum mali debeat monendum et corrigendum amputare; nam nulla nobis aut sororibus contra regulam violentia imponere audeat; sed abbatissa, quae pro tempore fuerit, semet ipsam et monachas suas disponat. Rursum infra. Consule ibi Muratorium.