Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADMONITUM

ADMONITUM, Cod. 4778: Admonitrum olim dicebatur, cum harena alba mollissima pila moleque terebatur; dehinc miscebatur tribus partibus nitri, pondere vel mensura adliquata in duas fornaces transfundebatur: quae massa vocabatur, ut diximus, Admonitum, atque haec recocta fiebat vitrum purum et candidum. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646. Legendum Aphronitrum. Vide Isidori orig. lib. 16. cap. 2.