Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CHORUS

CHORUS,² Pars Ecclesiae in qua Clerus consistit, ac concinit. Isidorus lib. 1. de Eccles. Offic. cap. 3: Chorus ab imagine dictus est coronae, et ex eo ita vocitatus... Choras enim proprie multitudo canentium est, etc. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 140: Chorus dicitur a concordia canentium, sive a corona circumstantium. Olim namque in modum coronae circa aras cantantes stabant: sed Flavianus et Diodorus Episcopi choros alternatim psallere instituerunt. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 229: Summo coepit studio... superiores ejusdem Basilicae partes diligenti solicitudine laborare, oratorium scilicet, quod Chorum vocitant, sedemque Pontificalem, etc.

Certe hodieque apud Graecos ea pars aedis sacrae in orbem circumducitur, et subselliis Cantorum ac Clericorum munitur, ut ex Ichnographiis Ecclesiarum apud eosdem Graecos, quas representat Goarus ad Euchologium, percipere licet. Sed et Chorum Sophianum in ovalem formam contractum perhibet Petrus Gyllius in Descript. CP. lib. 2. cap. 3. Concilium Turonense II. cap. 4: Ut Laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter Clericos, tam ad Vigilias, quam ad Missas stare penitus non praesumant: sed pars illa quae a cancellis versus altare dividitur, Choris tantum psallentium pateat Clericorum. Concil. Toletan. IV. cap. 18: Sacerdos et Levita ante altare communicent, in Choro Clerus, extra Chorum populus. Vide cap. 39. Milo Monach. Elnonensis in Vita S. Amandi: Formabatque Chorus cantica mellifluus.

Chorus Abbatis, Chorus Prioris, in Vitis Abbatum S. Albani pag. 90: Et si fuerit electus (Abbas) de parte Prioris, quam nos Chorum Prioris appellamus, transferetur ad Chorum Abbatis, ubi supremus statuetur. Dividebatur nempe Monachorum Chorus in Ecclesiis in duas partes, quarum una a dextris, altera a sinistris erat, sibique antiphonatim respondebat. Qua parte Abbas sedebat, Abbatis; qua Prior, Prioris Chorus dictus.

Chorus Conversorum, apud Caesarium lib. 1. Mirac. cap. 35. Apud Carthusienses Parisinos, Chorus Conversorum, Choro Fratrum praestructus videtur.

Chorus Invitatorii, Pars scilicet Chori monachorum, a quibus Invitatorium incipitur, in libro Usuum Ordin. Cisterciensis cap. 12. 23.

Chorum Servare, Illum regere. Vide supra Choreatius et infra Servare.

Chorum Tenere, Officio ecclesiastico interesse. Vide infra in Tenere 10.

Chorus Major, Subsellia superiora. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Delph. pag. 127. col. 2: Quod quando juxta consuetudinem ecclesiae ordinatum fuerit, quod aliqui ponantur in majori Choro seu supra Chorum, cum abbas debeat eos levare, quod hoc faciat per se vel per alium sine difficultate.

Choricanus, et Choricista, Qui canit in choro, vel cum choro. Joan. de Janua.