Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CHRISMA

CHRISMA, Oleum quod in Ecclesia consecratur. Duplex est: aliud enim oleo et balsamo conficitur, idque principale appellatur in Pontificali MS. Senonensis Ecclesiae, et eo unguntur qui baptizantur, in vertice, et qui confirmantur, in fronte, denique qui ordinantur. Alterum vero est simplex oleum ab Episcopo consecratum, quo unguntur Catechumeni in pectore et scapulis et in fronte, antequam abluantur. Infirmi quoque et energumeni eodem oleo unguntur. Vide Durandum lib. 6. Ration. cap. 74. 84. et Steph. Durantum lib. 1. de Ritib. Eccl. cap. 20. De posteriori oleo agunt Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 77. 175. 178. lib. 7. cap. 95. 310. 130. 394. et Addit. 3. Ludov. Imp. § 1.

Observat Domin. Georg. Rhodig. lib. 1. de solemni celebrat. Missar. cap. 4. num. 8. morem antiquitus viguisse, ut episcopi et ii, quibus baptizandi cura demandata erat, nusquam sine Chrismate proficiscerentur. Conc. Araus. I. can. 2. ann. 441: Nullum ministrorum, qui baptizandi recepit officium, sine Chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel chrismari. Hinc usus de quo in Ord. Rom. cap. 1. num. 2: Unus autem ex acolythis stationarius praecedit pedester equum pontificis, gestans sanctum Chrisma manu in mappula involuta cum ampulla. Et num. 3: Acolythi autem, qui inde fuerint, observant ut portent Chrisma ante pontificem.

Chrisma, feminino genere, apud Montanum Episcop. in Epist. ad Thuribium Episcop. Palentinum cap. 2. et apud Mabillonium Liturg. Gall. pag. 248. col. 2: Infusio Chrismae salutaris, etc.

Chrisma, Chrismatis Sacramentum, quod usitatius Confirmationis appellamus, quoniam non manus impositione tantum, ac signaculo crucis, sed et sacra unctione consummatur. Hinc Chrismate ungi, pro Confirmari, passim apud Patres, quorum locos congessere Baronius ann. 35. num. 14. 15. et seqq. et alii qui de hoc Sacramento ex professo scripsere. Vide Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 189. 262.

Chrisma Sanctum pro subvertendis judiciis dari, vetatur in Capitulis Herardi Turonensis Archiepisc. cap. 22. in Capit. Car. M. lib. 3. § 55. et in Lege Longob. lib. 3. tit. 27. Carol. M. 54. ex Capitul. Aquisgran. ann. 809. cap. 10. (21.): Presbyter, qui sanctum Chrisma dederit ad judicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat. Muratorius tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 100. col. 2. haec adnotat in hunc locum: In concilio Turonensi ann. 813. can. 20. proditur invaluisse eam opinionem, ut crederetur, criminosos Chrismate unctos aut potatos nequaquam ullo examine comprehendi posse: hoc est, in judicio sive examine aquae ferventis aut frigidae, crucis, ignis, pugnae ac in multis aliis experimentis, quae judicia Dei appellabantur olim a tentantibus Deum superstitione publica, nunc ab omnibus Christianis improbata. Burchard. Decret. lib. 19: Bibisti Chrisma ad subvertendum Dei judicium. Vide Concil. Triburiense cap. 4.

Chrisma Sub Praetextu medicinae, vel maleficii donare Presbyteri pariter vetantur in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 80. 145.

Chrisma interdum sumitur pro jurisdictione Ecclesiastica, seu illius districtu: qua notione dicitur la Cresme de Bourges, in Consuetudinibus de Maisieres in Turonibus, et S. Sigeranni in Brena, districtus jurisdictionis Archiep. Bituricensis, intra quem Chrisma parochis distribuere ei licet.

Chrismal, Chrismale, Vas Ecclesiasticum, in quo Chrisma, seu sacrum Oleum asservatur, quod Ampulla Chrismatis dicitur Optato lib. 2. Chrismale vasculum Ivoni Epist. 3. Vas ad oleum Chrismatis, Anastasio in S. Innocentio. Helmodus lib. 1. cap. 84: Viderat namque nocturna visione Chrismale in manibus suis, de cujus operculo succreverat novella plena viroris, quae confortata validam crevit in arborem. Adam Bremensis cap. 161: Unum vas Chrismale argenteum.

Praesertim vero sumitur pro vase in quo Christi corpus asservatur. Liber Sacramentorum S. Gregorii in Cod. Remensi: Praefatio Chrismalis: Oremus, fratres carissimi, ut Deus omnipotens hoc ministerium corporis filii ejus Domini nostri Jesu Christi gerulum benedictionis, sanctificationis tutamine, defensionis donatione implere dignetur, orantibus nobis. In Ordine Romano, hoc loco, iste praefigitur titulus: Praefatio vasculi, in quo Eucharistia reconditur. Proinde de eo vase intelligendus S. Columbanus in Poenitentiali: Qui oblitus fuerit Chrismal, pergens procul ad opus aliquod, quinis quinquies percussionibus. Alibi: Cui Chrismal ceciderit, et nihil confringens, 12. percussionibus. Halitgarius in Poenitent. cap. 10: Qui non bene custodit sacrificium... qui autem perdiderit suum Chrismal aut solum sacrificium in regione qualibet, ut non inveniatur, etc. Adde Cumeanum de Mensura Poenitentiarum cap. 13. Vitam S. Comgalli Abbatis n. 22. et Antiquam Collectionem Canonum Poenitentialium apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 44. ubi de Eucharistia: Qui autem in plebe suum Chrismal perdiderit et non invenit, xl. dies poeniteat, vel iii. quadragesimas poeniteat.

Cresmier et Cresmeau, nostris. Inventar. bonor. ducis Bitur. ann. 1416. fol. 20. r°. ex Cam. Comput. Paris.: Item un Cresmier d'argent veré a trois estuiz pour mettre le S. Cresme. Aliud ann. 1492. in Necrol. Paris. eccl. MS.: Ung Cresmeau à trois tournelles, dont le pié est en façon de boette pour mettre pain à chanter.

Chrismal sumitur etiam interdum pro Corporali, seu palla corporali. Glaber lib. 5. Hist. cap. 1: De Chrismale etiam, quod a quibusdam Corporalis appellatur, plurimum expertum est praestare remedia, etc. Et infra: Pannus tamen ille Dominicus aura flante a contulo elapsus, plus minus duobus milliariis avolavit. In Editis perperam panis habetur. Vide Bedam de Remedio peccator. cap. 13.

Chrismal praeterea pro quavis palla, qua sacrae conteguntur reliquiae, quomodo usurpat S. Audoenus lib. 2. Vitae S. Eligii cap. 71: Et adiens Basilicam, quam eo in loco veneranda ejus illustrabant pignora, praemissa oratione, coepit ex fimbriis Chrismalis, quo tegebantur reliquiae, fauces suas... perfricare. Antiq. Fuld. lib. 2. trad. 38: Trado Domino Deo et S. Mariae ad illas S. Mariae reliquias, quae propriae meae sunt, quae ego ipsa conquisivi, et quae in ipsa capsa mea propria sunt, et Chrismale, ad quas ancillae Dei, quae in hoc eodem Monasterio Domino deserviunt, votum primitus sanctitatis et monasticae conversationis... promiserunt.

Chrismale, dicitur denique vestis candida, quae super caput baptizati ponitur, apud Durandum lib. 6. Ration. cap. 82. num. 16. cap. 95. num. 3. Liber mutilus Sacramentorum, quem laudat Mabillonius in praefatione ad Acta SS. Benedict. sec. 1. pag. lvi. relatis terrae immersionis ritibus in baptismate tum observari subdit: Hic mittat Chrismale in capitibus eorum dicens: Accipe vestem candidam sanctam et immaculatam. Chrismalis vestis, apud Joannem Episcop. Abrincens. de offic. Eccl. pag. 48. Chrismalis pannus, in Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 2. Cicestrensi ann. 1289. cap. 30. et Belvacensi cap. 8. quod habetur apud Gratianum et Ivonem, ubi non esse absurdum refertur, si quis voluerit Chrismatis pannum iterum linire, et super alium baptizatum mittere. Quae aliis verbis habentur in Poenit. Theodori cap. 4: Pannos Chrismatos iterum super alium baptizatum imponi non est absurdum. Quippe olim, ut et hodie, baptizatorum statim atque Chrismate in fronte ungebantur, ne Chrisma deflueret, capita panno candido obvolvebantur, qui octava demum die ab iis auferebatur. Hinc S. Augustinus Serm. 160. ad Neophytos: Hodie octavae dicuntur infantium, revelata sunt capita eorum, quod est indicium libertatis. Dudo lib. 1. Actor. Norman. de Rollone recens baptizato: Congruumque est tibi his septem diebus, quibus albatis Chrismatis et olei vestibus es indutus. Et mox: Octavo die expiationis ejus vestimentis Chrismalibus vel baptismalibus exutus, etc. Mitra baptizatorum dicitur Honorio Augustodunensi lib. 3. cap. 113: In octava die baptizati mitras deponunt, et ab Episcopo in fronte per Chrisma signantur. Chrismale capitium, in Concilio Rotomagensi ann. 1059. cap. 17: Ut in Albis baptizatorum, solummodo candela et Chrismale capitium donetur, nisi quid benignitas humana privato concesserit. Mysticum velamen, Carolo M. in Epistola ad Odilbertum Mediolanensem de Baptismo. Statuta AEgidii Episcopi Sarisberiensis ann. 1256: Et... mulieres sequentes debent offerre Chrismalia infantum; nec Chrismalia debent alienari, nec in aliquos usus mitti debent, nisi in usus Ecclesiae. Chrismalia puerorum baptizatorum; et fasciae confirmatorum crementur, vel abscondantur in terra, in Ecclesia vel in atrio, et cineres similiter. Ita Concilium incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 162. Sabanum vocat Euchologium Gr. pag. 372. Cucullum alii, qui ἀποϰουϰουλλώσείν verbo utuntur pro Albas deponere. Vide Capulla.

Chrismalis Missa. Vide Missa.

Chrismales Denarii, Praestatio quae a Presbyteris pro Chrismate quod circa Pascha ab Episcopo accipere solent, eidem Episcopo exsolvebatur, quae ut simonia non semel damnata est a summis Pontificibus. Nummi, quos Presbyteri solent dare eo tempore quo Chrisma accipiunt, ut est apud S. Anselmum lib. 4. Epist. 61. Innocentius III. PP. apud Gregorium de Simonia cap. 36: Pervenit ad audientiam nostram, quod cum olim quidam suffraganei tui pro Chrismate certam consueverint accipere pecuniae quantitatem, non metuentes poenam canonicam, et correctionem tuam eludere cupientes, tempus faciendae solutionis anticipant, recipientes in Quadragesima, quod recipere consuevere post Pascha: et ut causam recipiendi dissimulent, nomen denariorum variant, Denarios quos prius Chrismales, secundo Paschales dicebant, Consuetudinem mediae Quadragesimae nuncupantes. Alexander III. eod. tit. cap. 16: Audivimus quod nummos pro Chrismate ab Ecclesiis extorquetis, quos nunc Cathedraticum, aliquando Paschalem praestationem, interdum Episcopalem consuetudinem appellatis, etc. Ricardus Hagulstad. lib. 2. cap. 3: Nec propter Synodum, aut propter Chrisma, nec propter aliquam Ecclesiasticam causam Episcopo Dunelmensi... aliquod debitum sive aliquam consuetudinem debet.

Chrismare, Confirmationis Sacramentum impertiri. Greg. Turon. lib. 2. Hist. cap. 31: Conversa est et alia soror ejus... quae in haeresim Arianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritui sancto, Chrismata est. Ita lib. 4. cap. 27. de Brunichilde: Et quia Africanae legi subjecta erat,... conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit, atque Chrismata est. Adde lib. 5. cap. 39. et lib. 1. de Mirac. cap. 6. Ex quibus locis observare est haereticos, maxime Arianos, si ad Catholicam fidem converterentur, nec Sacramentum Confirmationis accepissent, chrismate consignari solere. Vide Avitum Epist. 24.

Cresmeler, nostris. MS.: Li evesque li sermona, Li evesque le priseigna, Li evesque le baptiza, Li evesque le Cresmela. Encremer, Sacro chrismate ungere, in Vit. SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 27. v°. col. 2. ubi de S. Remig.: Une colombe vint qui aporta une ampoule en son bec, de laquel li arcevesques Encrema le roi.

Ecclesiam Consecrare et Chrismare, in Vita S. Popponis Abbat. cap. 11.

Chrismare Fontes, Chrisma miscere sacris fontibus, ubi suscipitur baptisma. Ordinarium Ambianense ann. 1337. in Sabbato S.: Benedicuntur fontes et Chrismantur, sicut docet Missale.

Chrismarium, Vas in quo sacrum chrisma reponitur, in Concilio Autisiodor. ann. 578. cap. 6. Ast aliis videtur sumi pro theca reliquiaria, seu phylacterio, ut infra. Gregorius Turon. lib. 4. Mirac. S. Martini cap. 32: Sed ille de pulvere beati sepulcri secum habens, elevato Chrismario contra ignem, etc. Fortunatus in Vita S. Germani Parisiens. cap. 47: Cum Chrismariis suis Diaconum direxit: qui percurrens ad hominem ut sibi jussum fuerat, infirmi viscera tangit. Altera die exoratus ipse Sacerdos accedit ad debilem... infirmum oleo benedicto perunxit. Vita S. Aredii Abbatis Lemovic. cap. 8: Aliam de suo Chrismario protulit ampullam, oleum quod de S. Martini Ecclesia tuleral, continentem. S. Audoenus in Vita S. Eligii apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 161: Vidit Quasi balsamum distillare de Chrismario.

Chrismarium, Theca reliquiarum. Vita S. Aredii Episcopi Lemovic.: Chrismarium, quod vir beatissimus gestare consueverat, et reliquias habere Sanctorum a se concitus excutiens, projecit in terram. Supra: Progressus exin accedit ad locum, ubi venerabilis Martyr jam longaevis temporibus decollatus fuerat et cum plenissima devotione de eodem loco parvissima saxorum, quod vulgo sabulum dicitur, in Chrismarium, quod collo suo gestabat, laeto animo pro sacratis sancti Martyris reliquiis condidit. Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 32: Regina vero ejus olim suprafata Chrismarium hominis Dei sanctis reliquiis repletum... juxta se pependit.

Chrismatarium. Hieron. Rubeus in Hist. Ravenn. auctor est, Maximianum Archiep. vascula 2. ex auro, in quibus sanctum chrisma servaretur, Ravennati Ecclesiae dedisse, alterumque exstare, cui sic inscriptum: Servus Christi Maximianus, Archiepiscopus hoc Chrismatarium ad usus fidelium fieri jussit. Occurrit etiam in Synodo Wigorniensi ann. 1240. cap. 1. in Concilio Mertonensi ann. 1300. in decreto de ornamentis Ecclesiae, in Agnelli Libro Pontif. etc.

Chrismatio, Baptismus. Charta Joannis Redonensis Episcopi ann. 1240. apud Augustinum du Pas pag. 594: Nullum ejusdem Ecclesiae parochianum ad jura parochialia admittens, nisi in duobus casibus necessitatis, videlicet ad baptismum, sive Chrismationem, et confessionem.

Chrismatorium, ut Chrismarium, Vas in quo sacrum Chrisma reponitur. Ordinarium Canonicorum Regul. S. Laudi Rotomag. pag. 315: Fert cereum ad consecrandos Fontes praeparatum, Subdiacono quoque cum libro et Diacono cum Chrismatorio. Occurrit iterum in voce Spinetrum.

Chrismetare, Idem quod supra Chrismare. Sacro chrismate confirmare. Diploma Caroli M. ann. 777. apud Mabillon. de Re Diplom. lib. 6. Charta 52: Invenimus, ut neque Angalramnus Episcopus (Mettensis) neque successores sui... in ipso coenobio (Salonae) pontificium habere non debeant, nisi si Abbas T. Dionisii expetierit ordinationes faciendi, Chrismetandi et tabulas benedicendi.