Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CHRISTIANO

CHRISTIANO, (CHRISTIANARE) Catechumenum facere. Statuta Synodal. Eccles. Biterr. ann. 1368. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 645: Etsi certum sit et indubitum ipsi Capellano secundum formam praedictam eos (infantes) fuisse baptizatos, nec etiam catechiset, quod apud nos appellatur vulgariter Christianare, sed inungantur in capite et inter spallas oleo benedicto; et alia quaelibet integraliter fiant et dicantur, quae post ablutionem vel immersionem in aqua cum dicta forma verborum fierent, si in Ecclesia baptizati fuissent, excepto quod non interrogentur, Abrenuntias, etc. Vide, Catechisari. MS. ubi de Pagani ad Christianam Religionem conversione: Li Quens s'est mainte fois penez Qu'il fust par lui Crestienez. Infra: Et ne porquent moult s'esjouit Quant voit cil qui se convertist, O soi l'enmenra ca pensé Tant qu'il ait la Crestienté. Rursus: Ne volt li Quens atendre mais Que cil ne soit Crestiennez, Et en seint baptesme levez. Vide infra Christianitas, pro absolutione, etc.