Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CHRISTUS

CHRISTUS, Χριστός, Unctus. Hinc propter unctionem Christus sumitur pro Episcopus in titulo capitis 2. Gestorum Guillelmi Majoris Episcopi Andegavensis apud Acherium tom. 10. Spicileg. pag. 250. ubi sic habetur: Hic corpus Christi Andegavensis mortuum apportatum aut delatum ad Andegavensem Ecclesiam.