Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIBUS

CIBUS,³ Placentae species. Stat. Mss. eccl. Tull. in unum collecta ann. 1497. fol. 61. v°: Quarta collatio fit in Coena Domini,.... et loco hostiarum ministrantur Cibi seu watelli, quos oportebit aliquando cessare et redire ad hostias, ut antiquitus fiebat, quia propter aviditatem edendi dictos Cibos seu watellos, jam non sufficiunt nongenti aut mille.