Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADOLESCENTULUS

ADOLESCENTULUS, Charta Roberti reg. Franc. ex Chartul. S. Maglorii Paris. ch. 3. Actum Parisius regnante Rotberto rege, Adolescentulo in anno 11. cum gloriosa matre sua Adelaide regina. Ubi vox Adolescentulus Hugonem Roberti regis primogenitum spectat, cujus aetatem inter notas chartarum chronologicas inserere jubebat amor paternus, ut colligitur ex Charta ejusd. Roberti inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 361: Anno Inc. J. C. m. vix. regnante Roberto rege ann. xxvij, ipso anno benedictionis Juvenculi Hugonis filii ejusdem regis Roberti, in die Pentecostes. Et quidem ad Robertum ipsum referri non potest, cum anno circiter 25. aetatis suae regnum sit adeptus; licet veteribus usitatum fuerit Adolescentes usque ad trigesimum annum appellare. Hinc Philippus I. annis saltem 22. natus intra adolescentiae annos esse dicitur, in Charta ann. 1074. ex Chartul. S. Dion. de Nogento: Acta est haec Charta... in Francia rege Philippo regnante intra adolescentiae annos.