Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CINCINNUS

CINCINNUS Sanguinis, dicitur de sanguine fluente, qui quasi cincinnos describit. Translatio S. Habundi Mart. inter Acta SS. Benedict. sec. 3. part. 1. pag. 520: Ecce subito illic dum quidam ejusdem Patris Diaconus in sindone munda Sancti ossa ulnis gestaret, videt repente aforis in eadem sindone Cincinnos Sanguinis pendere, ac si eadem hora sanctus ille Martyr gladio percussus fuisset.