Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CINGULA

CINGULA, Equi cingulum, quo illius pectus cingitur, Gallis, Cengle. Glossae Lat. Graec.: Cingula, ὑποζώνη. Ebrardus Betuniensis: Cingula sunt hominum, Cingula stringit equum. Rigordus ann. 1188: Aqua torrentis miraculose tantum excrevit, quod attigit usque ad Cingulas equorum. Ovidius ipse de Remedio amoris: Aspicis ut pressos urant juga prima juvencos,   Ut nova velocem Cingula laedat equum. Hinc Isid. lib. 30. Orig. cap. 16: Cingula hominum generis neutri est; nam animalium genere foeminino dicimus, has Cingulas.