Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CINGULUM

CINGULUM,² Regio suis finibus definita, vel terminus, limes. Cingulum Florentinum, apud Frontinum de Coloniis, pro agro, regione: Variae autem regiones non habent aequales centurias vel mensuras. In Cingulo Florentino, in centuriis singulis sunt pedes 40. Notitia ann. 1239. in Tabulario S. Bertini: Extra Cingulum merae (Paludis) quod vulgo dicitur Bord. Vita S. Romani Abbat. Jurensis n. 9: Nam et propter locum ipsum in rupe valde edita, quae superjacet naturali saxo, prominente quoque Cingulo, quod cavernas spatiosissimas intus addebat de affectu parentali instituentes virginum Matrem, centum quinque illis religionis gubernaculo rexisse Monachas tradunt. Locus ipse, ut praecisa inaccessibili desuper rupe, ac sub Cingulo prolixius naturaliter perexcisa, nullum ulterius Cinguli praetabat egressum, etc. Et num. 19: Germanam quoque suam, quam in Cingulo illo, vel Balma, Gallico, ut reor, sermone vocatam (leg. vocato) Monasterio praefecerat puellari, etc. Vide Ignotum Casinensem cap. 12. Infra, Circulus.