Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIRCA

CIRCA,⁴ Circha, Canalis, fossa circum urbem ducta; unde nomen. Stat. Mutin. rubr. 1. pag. 1: Statutum est quod potestas teneatur Circas civitatis Mutinae cavari facere et aptari. Alia ann. 1327. apud Murator. tom. 2: Antiq. Ital. med. aevi col. 508: Statutum est quod Circhae, quae sunt circa civitatem, recavari debeant et reaptari. Stat. Palav. lib. 2. cap. 70. pag. 129: Statutum est quod nulla persona... praesumat de die vel de nocte piscari vel piscari facere in fossis, redefossis vel sparafossis rochae, castri et Circha Buxeti, etc. Chron. Petri Azarii apud eumd. Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 355: Faldas ad palancatum erectas posuerunt,... summo mane obsessores aggressionem fecerunt, et projectis lignis in Circhis in pluribus partibus, refossum subito transierunt, etc.