Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIRCULUS

CIRCULUS, Hominum coetus collectus, vox Latinis Scriptoribus frequens. S. Hieronym.: Dum audientiam et Circulum lumina jam in plateis accensa solverent, etc. S. Augustin. lib. de Utilitate credendi cap. 9: Dic mihi utrum si quis fabellam libenter audiret,... vel in convivio, vel in aliquo Circulo, ullove consessu, videretur ne tibi curiosus ? Lex Bajwar. tit. 67. § 5: Cum sex in Ecclesia conjuret, et cum 12. ad staplum Regis, in Circulo et in hasla, hoc est, in Ramo, cum verborum contemplatione conjurare studeat. Quo loco in circulo, videtur esse in hominum coetu. Circulis coire, in leg. 11. Cod. Th. de Haeretic. (16. 5.) Circuli Cardinalium, de quibus Ceremoniale Roman. lib. 3. pag. 324. Vide Haga.

Circulus, Areae seu campi spatium, quod pugilibus duello decertantibus dabatur, in Speculo Saxon. lib. 1. art. 63. § 6. 7.

Circulus Aureus, Coronae simplicioris species, quae Patriciatus insigne erat apud Romanos, sub Imperatoribus Occidentalibus. Leo Ost. lib. 2. cap. 79: Eidem Henrico IV. Patriciatus honorem Romani contribuunt, eumque praeter Imperialem coronam, Aureo Circulo uti decernunt. Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 119. de Lothario Imp.: Ipse vero in civitate coronam Circuli Patricialis accepturus remansit. Acerbus Morena in Histor. Rerum Laudensium pag. 117. de Friderico I. Imp.: Sequenti igitur proximo die Dominico praedictus Papa Paschalis cum suis Cardinalibus in ipsa Ecclesia S. Petri Missam honorifice et cum magno gaudio celebravit, ipsoque die in capite Imperatori Circulum Aureum tantummodo imposuit. Sequenti vero die Martis, in quo fuit festum S. Petri ad Vincula, praedictus Dom. Papa Paschalis Dom. Federicum Imperatorem et serenissimam Augustam Beatricem conjugem suam ex coronis auro purissimo, et multis pretiosissimis gemmis decoratis coronavit in ipsa Ecclesia S. Petri. Circulum etiam, non coronam Regibus tribuit Chronicon Montis-Sereni ann. 1134: Imperator celebrat Pascha Halverstat, ubi quidam de Principibus Danorum Magnus nomine, hominium ei faciens, regnum Daniae ab ipso suscepit, et postquam praestitit juramentum, Imperatori ad Ecclesiam procedenti, Circulo decoratus Aureo, gladium praeportavit. An. 1152. de Friderico Imp.: Qui proximum Pentecoste Merseburg celebrans, Sueno Regi Daciae Circulum Regium concessit. Et ann. 1158: Dux Bohemiae concesso sibi ab Imperatore Circulo nominatur. De quo Ducum Bohemiae Circulo, Wladislao Duci a Friderico Imp. indulto, multa commentatur Bohuslaus Balbinus in Epitome Rerum Bohemicarum lib. 3. cap. 10. 14. Vita S. Conwoionis Abbat. Rotonensis num. 11: Salomon Rex (Britanniae Armoricae) appellatur, non quod revera esset; sed quia Circulo aureo et purpura, concessione Caroli Augusti, utebatur: idcirco hoc nomine censebatur. Vide Familias nostras Byzantinas pag. 139. et Dissert. 28. ad Joinvillam.

Circulis aureis Augustae apud Occidentales usae etiam leguntur, non coronis. Arnoldus Lubec. lib. 6. cap. 2. de uxore Philippi Suevi Imp.: Ibi quoque Regina, regio diademate, non tamen coronata, sed circulata processit. Vide, Corona Ducalis. . MS.: El fu vestu d'un paille Alexandrin, Et en son chef un Chapelet d'or fin, Alibi: Le Cercle d'or li ert el chief assis.

Circulus Aureus, Ornamentum muliebre. Charta ann. 1302. Bernardi milit. dom. de Moroeul ex Chartul. 21. Corb. fol. 101: Je doins et devis a Contesse me fille pour son mariage vin cent livres de Parisis... et avec aura elle... couronnes, Chercles et fremaus, etc. MS.: Car dessus le chief li a mis Le Chercle d'or qui reflambre. Vide infra in Corona.

Circulus Aureus. Annulus major. Testam. Joann. Sack. ann. 1332. in Guden. Syllog. pag. 634: Lego... annulum meum aureum uxori dom. Symonis de Brumsser militis, et ipsi Brumssero Circulum meum aureum, quem in manu mea portavi.

Circulus, Orbiculatus et planus discus, Assiete. Gregor. Magnus. lib. 5. Epist. 56: Cocleares vero et Circulos quos direxisti, suscepimus.

Circuli Ferrei, in poenitentiam ab Episcopis aut Presbyteris olim imponi solebant, iis qui crimina quaepiam enormia commiserant, qui eos in brachiis induebant, nec deponebant, donec post multas peregrinationes ad Sanctorum sepulcra et memorias miraculo aliquo solverentur. Liber MS. Miraculorum SS. Floriani et Florentii: Consuetudine antiqua partibus interioris Franciae usque hodie mos inolevit, ut quisquis propinquiorem sibi parentem gladio jugulaverit, et postea poenitentia ductus ad Pontificem crimen admissi facinoris detulerit, ipso decernente Pontifice, ex ipso gladio ferrei nexus componantur, et collum peccatoris, venter atque brachia strictim innectantur ex ipsis ferreis vinculis: sicque de propria patria et solo patrio pellatur: interim quousque divina pietas eadem vincula solvi praecipiat, primum Romae, dehinc per diversa Sanctorum loca veniam criminis efflagitando peregre proficisci cogitur. De ejusmodi circulis poenitentium agunt Capit. Aquisgr. ann. 789. cap. 77. Capitul. 1. incerti anni cap. 45. et lib. 1. Capitul. cap. 79. Append. 1. cap. 34. ubi de iis qui nudi cum ferro vadunt, et dicunt se data sibi poenitentia ire vagantes, etc. Horum meminere praeterea Scriptores complures, Greg. Tur. de Gloria Confess. cap. 87. de Vitis Patr. cap. 15. Bertha Sanctimonialis in Vita S. Adelheidis num. 26. Rudolphus Fuldensis in Vita S. Liobae cap. 25. Vita S. Medardi ex Cod. Resbac. cap. 14. tom. 8. Spicilegii Acher. Vita S. Willibaldi cap. 38. n. 7. apud Gretzer. Metellus in Quirinalib. Charta Alfonsi Regis Hispan. apud Bivarium in Addit. S. Braulionis pag. 65. Rodolphus Trotarius lib. 5. Miracul. S. Benedicti num. 19. Vita S. Nicetii Episc. Lugdun. num. 8. Acta S. Quirini Mart. num. 21. Acta S. Willelmi pueri Mart. num. 2. Hist. Relationis S. Richarii num. 14. Altfridus in Vita S. Ludgeri Episcopi Mimigard. num. 20. Radulfus in Vita S. Richardi Episc. Cicestr. lib. 1. num. 98. Mirac. S. Remacli cap. 3. Hist. mortis S. Leonis IX. PP. num. 10. Mirac. S. Bavonis lib. 3. Miracula S. Galli lib. 2. cap. 34. Reinerus in Catalogo Haereticor. pag. 92. Miracula S. Walburgis num. 4. Vita S. Apiani Monachi num. 13. Matth. Westmonast. pag. 353. Vita S. Joannis Abb. Reomaensis num. 6. Vita ejusdem ex Roverio num. 3. Vita B. Stephani Abbatis Obasin. lib. 1. cap. 24. Synaxaria in S. Arsenio 13. Decembris, Menaea in S. Acacio 26. Novembris, in S. Theodosio Antiocheno 11. Jan. et 5. Febr. in S. Romano Cilice 9. Feb. in SS. Cyro et Marama 28. Febr. 23. Mart. in S. Georgio, Mirac. S. Adalberti Egmund. cap. 26. Folcard. de Mirac. S. Bertini cap. 4. lib. 2. cap. 25. Joannes Monach. in Vita S. Bernardi Poenitent. num. 11. Miracula S. Winoci cap. 15. 16. Mirac. S. Bertae cap. 1. 6. Aimoinus lib. 2. de Miracul. S. Germani cap. 13. Hist. Rotonensis Monasterii cap. 1. 8. Leges Alfonsinae parte 1. tit. 4. lege 20. etc. His addenda quae habet Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9. 19. lib. 5. Epist. 8. lib. 6. Epist. 28. 30. lib. 7. Epist. 19. ubi de viris piis qui ultro ferreis circulis brachia ac corpus circumcingebant. Adde S. Hieronym. Epist. 22. cap. 12.

Circulus Solidi. Est titulus 22. in Cod. Theod. lib. 9: Si quis solidi circulum exteriorem inciderit, etc.

Circuli Signorum, Qui funium campanarum extremitati apponi solent, et quos amplectuntur qui eas pulsant. Hariulfus lib. 3. cap. 3: Septem ex aere circuli ad signa pendentes argentei 5. reliqui ex auricalco. Idem lib. 2. cap. 10: Cloccae optimae quindecim cum earum Circulis quindecim. Armillas campanarum funibus pendentes vocat Adrevaldus in libro de Miraculis S. Benedicti cap. 26.

Circulus. Tabularium Ecclesiae Augustodun. ann. 937: Missa S. Johannis aut redimat den. 1. Circulos 12. prouvatia avena mod. 1. mense Mart. Tabularium S. Remigii Remensis: Summa... facularum 977. perticarum Circulorum 157. scindularum 995. axilium 987. Ubi circuli videntur esse qui ad cupas dicuntur in Lege Wisigot. lib. 8. tit. 3. § 8. id est, quibus cupae colligantur. Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 108: Et 5. sextarios avenae de Caballaco, per vindemias 2. Circulos plicatos ad tinam, etc. Occurrunt eadem verba fol. 127. Vox Circulus pro vinculo dolii passim legitur, ut apud Lobinellum in Hist. Britan. tom. 2. pag. 399. in Tabulario S. Vincentii Cenoman. non semel, in Charta Ludovici Pii ann. 832. in Hist. San-Dionysiana Felibiani pag. lii. etc. Sed et apud Plinium, ait enim 14. 21. Circulis vasa cingere.

Circulus, Instrumenti musici species. Lex Angliorum et Werinor. tit. 5. § 20: Qui harpatorem, qui cum Circulo harpare potest, in manu percusserit, etc.

Circulorum census. Vide Circulagium.

Circulus Gallinarum, inter praestationes feudales in mutatione domini debitas recensetur, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. ann. 1273. fol. 16. v.: Galhardus de Bladin,... et Willelmus de Bladin.... debent... unam vaccam vayram et unum Circulum gallinarum sporlae in mutatione domini. Vide Gallinagium.

Circulus, Circuitus, Gall. Tour. Circulum facere per civitatem, apud Burcard. Argent. in vita Alex. VI. PP. pag. 44. Galli diceremus: Faire un tour par la ville.