Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIRCULUS

CIRCULUS,² Piscis genus. Tract. de Piscibus cap. 103. ex Cod. reg. 6838. C: Circulus a nostris morrude ab ore, quia mourre vocant os cum prominentibus labris, Galli rouget, Santones perlon, Massilienses galline, Agathenses rondele a corporis rotunditate, Neapolitani Cocchou quasi coccygem, maris Illyrici accolae organo a voce. Musculos magnos habet et carnosos, unde a Gallis quibusdam refait vocatur, quasi dicas bene curatum et saginatum.