Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIRCULUS

CIRCULUS,³ Circullus, Orbis ex ligno aut ferro, quo vasa lignea cinguntur; Italis, Cerchio, Gall. Cerceau. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. ii. pag. 282: Ordinamus quod nullus tabernarius vel habens canipam debeat retinere ramum aulive nec alicujus arboris fructifere, sed circulum et garbolam cum ramo arboris non producentis fructum debeat retinere. - Stat. Casalis saec. xiv. in Mon. Hist. patr. Taurin. tom. ii. col. 1002: Item statutum est quod aliquis non possit extrahere aliqua axiamenta seu lignamina nec rebias et salices carrazias et Circullos nec aliqua alia ligna, etc. Fr.