Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADORO

ADORO, (ADORARE) in sacris litteris, et apud Scriptores Ecclesiasticos, saepe pro honorare et venerari sumitur. Paulinus Natali 9:   Ecce Sacerdotis reditum satiatus Adoro, Suspiciens humili metantem in pectore Christum. Gregorius M. lib. 9. epist. 9: Aliud est picturam Adorare, aliud per picturam quid sit Adorandum addiscere.

De adoratione Imperatorum, seu salutatione, multa congessit Jacobus Gothofredus ad leg. un. Cod. Theod. de Praepositis sacri cubiculi, ut et Salmasius ad Hist. August.

Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646: Adorare, venerare, rogare. Adorat, triumphat, laudat. Chartul. eccl. Vienn. fol. 16. v°. col. 2: Sacrosanctae Dei Ecclesiae, quae est constructa apud Viennam, et in honore S. Salvatoris dicata, ubi beatus Mauricius honorifice Adoratur, etc. Nostris Aourer eadem significatione. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 256: Lequel saint Lubin est Aouré et festé en l'eglise d'icelle ville de Lindebeuf, auquel jour a tres grand concours, assemblée et pelerinage de gens de plusieurs villes du pays de Caux et d'autres. Aorer, apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. in Contin. Guill. Tyr. col. 621: Saladin... ne se vout partir de Jerusalem, devant qu'il eust esté au temple et Aoré.

Adorare, vox usitatissima apud Albigenses, pro Salutare, praecipue haereseos doctores et antesignanos. Lit. Clementis IV. PP. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 457: Quamvis quidam testes, in dicto suo singulares, asseruerint, quod ipse pater aliquando haereticos Adoravit. Qua ratione vero peragebatur ejusmodi adoratio seu salutatio, diserte docent Acta MSS. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 2. r°.: Vidit tunc quod praedicti Adoraverunt praedictos haereticos, inclinando se coram eis et ponendo manus super quemdam bancum seu coyssinum, ter dicendo, Benedicite, bonum precamini Deum pro me, et dicti haeretici respondebant, Deus sit rogatus. Fol. 6. v°: Dicebant (haeretici) quod omnes amici sui et credentes, debebant eis facere reverentiam, dicendo ter, Benedicite, coram eis. Interrogatus si ipse fecerat tunc dictis haereticis reverentiam illam, dixit quod sic, amoto capucio, inclinando se versus eos, dicendo ter, Benedicte; haeretici respondebant, Dominus vos benedicat. Fol. 10. v°: Adoravit eos (haereticos) flexis genibus, ter dicendo, Benedicite, et dicti haeretici respondebant; Deus vos benedicat; et hoc dicebant in qualibet Adoratione. Fol. 15. r°: Amoto capucio inclinabant se coram eis super utrumque humerum alternatim. Et fol. 34. v°: Veniebant ad eos salutando et dicendo, Domini, salvemini, vel, Bene veneritis; edoctus primo per eos inclinabat se versus eos, et osculabatur humeros eorumdem.