Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CIVITAS

CIVITAS, Urbs Episcopalis, cum caeterae Castra vel oppida dicerentur, uti attigimus in v. Castrum. Innocentius III. apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccles. Placentinae Ch. 55: Proviso congrue tam Episcopo, quam Clericis Civitatis, si tamen civitas sit dicenda, postquam Episcopalem amiserit dignitatem, etc. Praeceptum Ludovici Pii pro Hispanis apud Baluzium in Capitularibus Regum: Cujus Constitutionis in unaquaque Civitate, ubi praedicti Hispani habitare noscuntur, tres descriptiones esse volumus: unam quam Episcopus ipsius Civitatis habeat: et alteram, quam Comes: et tertiam ipsi Hispani, qui in eodem loco conversantur. Non tamen omnes, quae in veteribus Notitiis Provinciarum Galliae Civitates appellantur, eae continue sedes fuerunt Episcopales, ut supra dictum est in voce Castrum. Hic solum addam ex Valesii Notitia Galliarum pag. 446. nomine Civitatis non modo urbem caput gentis, aut unum ex capitibus, sed etiam totum urbis agrum pagumve aut dioecesin in veteribus Notitiis designari.

Vide Hist. Crit. monarch. Franc. lib. 4. cap. 1. sec. edit. pag. 17.

Civitas Publica, Quae ad fiscum regium pertinet. Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici Episc. Cenon. pag. 45: sic clauditur: Actum Pictavis Civitate publica. Alia ibid. pag. 70: Actum ergo Cenomanis Civitate publica. Aliae in Actis Episcopor. ejusdem urbis pag. 156. 234: Actum Cenomanis Civitate publica. Exstant inter Traditiones Fuldenses duae una Eggiolti ad annum 767. altera Folcrati ad annum 771. utraque Vangiona (Wormatia) Civitate publica peracta. Vide, Villa publica, Vicus publicus.